1. Quisquamne est
hominum rationis alicuius primordiis indutus, qui divinitatis constantiam tam
foedis polluat aut contaminet moribus? Qui naturas attribuat diis tales, quas
in agrestibus beluis lenitudo saepe permulsit atque extenuavit humana?
2. Ubinam, quaeso, est
illud, quod ab omni perturbationis adfectu dii procul amoti sunt, quod lenes
placidi mites, quod in genere virtutis unito perfectionis apicem atque ipsius
retinent sapientiae summitatem? Aut cur eos oramus, ut a nobis adversa atque
inimica propellant, si malorum omnium quibus cotidie carpimur ipsi esse nobis
repperiuntur auctores?
3. Quantumlibet nos
impios, inreligiosos vocetis aut atheos, numquam fidem facietis esse amorum
deos, esse bellorum, esse qui discordias conserant, qui furialibus stimulis animos
inquietent. Aut enim verissime dii sunt, et ea quae commemorastis non faciunt:
<aut si faciunt> ea quae dicitis, sine ulla dubitatione dii non sunt.
1. Et tamen
possemus utcumque accipere a vobis has mentes impiarum plenissimas fictionum,
si non multa de diis ipsi tam contraria promentes dissolventiaque <se>
ipsa sustinere animi compelleretis adsensum.
2. Cum
enim singuli singulos anteire interioris contenditis scientiae laude, et deos
ipsos quos opinamini tollitis et reponitis alios quos manifestum est non esse,
et alius aliud de eisdem dicitis rebus, et innumeros esse conscribitis quos
esse singulos semper consensio accepit humana.
3.
Incipiamus ergo sollemniter ab Iano et nos patre, quem quidam ex vobis mundum,
annum alii, solem esse prodidere nonnulli. Quod si accipiemus ut verum sit,
sequitur ut intellegi debeat nullum umquam fuisse Ianum, quem ferunt caelo
atque Hecata procreatum in Italia regnasse primum, Ianiculi oppidi conditorem,
patrem Fonti, Vulturni generum, Iuturnae maritum, atque ita per vos dei nomen
eraditur, quem in cunctis anteponitis precibus et viam vobis pandere deorum ad
audientiam creditis.
4. Rursus vero si
Ianus est Annus, deus esse nec sic potest. Quis enim annum ignorat temporis
esse circumscriptionem statam nec habere vim numinis id quod spatiis mensum
et dierum dinumeratione conclusum est?
5. Quod ipsum licebit
in Saturnum non absimili ratione traducere. Nam si tempus significatur hoc
nomine, Graecorum ut interpretes autumant, ut quod Kronos est habeatur Xronoi,
nullum est Saturnium numen. Quis est enim tam demens, qui tempus esse dicat
deum, quod mensura cuiusdam est spatii in continua serie perpetuitatis inclusi?
6. Atque ita ex ordine
tolletur et iste caelestium, quem Caelo esse editum patre, magnorum esse
procreatorem deorum, vitisatorem falciferum vetustas edidit prisca et minorum
transmisit aetati.
1. Nam
quid de ipso dicemus Iove, quem solem esse dictitavere sapientes, agitantem
pinnatos currus turba consequente divorum, aethera nonnulli flagrantem vi
flammea atque ardoris inextinguibili vastitate?
2. Quod
si liquet et constat, nullus ergo omnino est vobis auctoribus Iuppiter, qui
patre editus Saturno atque Ope matre, ut genitoris evaderet rabiem, in
aretensium finibus memoratur esse celatus.
3. Iam
vero Iunonem opinatio nonne consimilis deorum tollit e censu? Nam si aer illa
est, quemadmodum vos ludere ac dictitare consuestis Graeci nominis
praeposteritate repetita, nulla soror et coniunx omnipotentis repperietur
Iovis, nulla Fluvionia, nulla Pomana, nulla Ossipagina, nulla Februtis
Populonia Cinxia Caprotina, atque ita repperietur inanissima esse istius
nominis fictio opinionis vacuae celebritate vulgata.
|