Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER III
    • Capp. XXXI-XXXIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXI-XXXIII

XXXI.

1. Aristoteles, ut Granius memorat, vir ingenio praepotens atque in doctrina praecipuus, Minervam esse Lunam probabilibus argumentis explicat et litterata auctoritate demonstrat. Eandem hanc alii aetherium verticem et summitatis ipsius esse summam dixerunt, memoriam nonnulli, unde ipsum nomen Minerva quasi quaedam Meminerva formatum est. Quodsi accipit res fidem, nulla est ergo Metis filia, nulla Victoria est, nulla Iovis enata de cerebro inventrix oleae, nulla magisteriis artium et disciplinarum varietatibus erudita.

2. "Quod aqua nubat terram, appellatus est, inquiunt, cognominatus que Neptunus". - Si ergo liquoris optentio nominis huius appellatione signatur, nullus deus est omnino Neptunus, atque ita tollitur et removetur e medio Stygii frater Iovis Olympiique germanus, tridenti armatus ferro, pistricum dominus atque maenarum, rex salsorum gurgitum et tremebundi motator soli.

XXXII.

1. Mercurius etiam quasi quidam Medicurrius dictus est, et quod inter loquentes duo media currat et reciprocetur oratio, nominis huius concinnata est qualitas. Ergo si haec ita sunt, non est dei Mercurius nomen sed sermonis reciprocantis et vocis, atque ita hoc pacto aboletur et extinguitur caduceator ille Cyllenius in Algido fusus monte, verborum excogitator et nominum, nundinarum mercium commerciorum que mutator.

2. Terram quidam e vobis, quod cunctis sufficiat animantibus victum, Matrem esse dixerunt Magnam, eandem hanc alii, quod salutarium seminum frugem gerat, Cererem esse pronuntiant, nonnulli autem Vestam, quod in mundo stet sola ceteris eius partibus mobilitate in perpetua constitutis.

3. Quod si ratione profertur et adseveratur certa, trina pariter numina vobis interpretibus nulla sunt: non aeres, non Vesta deorum esse computabuntur in fastis, non ipsa denique Mater Deum, quam Nigidius autumat matrimonium tenuisse Saturni, dea recte poterit nuncupari, siquidem unius terrae haec sunt omnia nomina et his.sola praedicationibus indicatur.

XXXIII.

1. Praetermittimus hoc loco satietatis fuga Vulcanum, quem esse omnes ignem pari vocum pronuntiatis adsensu, quod ad cunctos veniat, Venerem, et quod sata in lucem proserpant, cognominatam esse Proserpinam: qua rursus in parte trium capita numinum tollitis, siquidem primum elementi est nomen, non sentientis vocabulum potestatis, libidinis alterum per cuncta animantia diffusae, tertium vero significat attollentia se germina et frugum subcrescentium motiones.

2. Quid, cum Liberum Apollinem Solem unum esse contenditis numen vocabulis amplificatum tribus, nonne sententiis vestris deorum imminuitur census et opinio praedicata dilabitur? Nam si verum est, solem eundem Liberum esse eundemque Apollinem, sequitur ut in rerum natura neque Apollo sit aliquis neque Liber, atque ita per vos ipsos aboletur, eraditur Semeleius, Pythius, alter faeculentae hilaritatis dator, Sminthiorum alter pernicies murum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License