1. Non
indocti apud vos viri neque quod induxerit libido garrientes Dianam Cererem
Lunam caput esse unius dei triviali germanitate pronuntiant neque ut sunt
trinae dissimilitudines nominum, personarum dissidentias tris esse: Lunam his
omnibus vocari atque in eius vocamen reliquorum seriem coacervatam esse
cognominum.
2. Quod
si exploratum, si fixum est atque ita si esse rei veritas monstrat, cassum
iterum nomen est Cereris, cassum Dianae, atque ita perducitur res eo, ut et
illa frugum, sicut perhibetis, inventrix vobis ducibus atque auctoribus nulla
sit, et expolietur Apollo germana, quam quondam puris in fontibus abluentem
membrorum sordes corniger ille venator inspexit et poenam curiositatis invenit.
1. In
philosophiae memorabiles studio atque ad istius nominis columen vobis
laudatoribus elevati universam istam molem mundi, cuius omnes amplexibus
ambimur, tegimur ac sustinemur, animans esse unum sapiens rationale consultum
probabili adseveratione definiunt: quorum si est vera et fixa, certa sententia,
etiam illi continuo desinent dii esse quos in eius portionibus paulo ante
immutatis nominibus constituebatis.
2. Ut
enim homo unus nequit permanente sui corporis integritate in homines multos
scindi, neque homines rursus multi disiunctionis differentia conservata in
unius sensus simplicitatemque conflari, si ita mundus unum est animal et unius mentis
agitatione motatur, nec in plura potest numina dissipari nec si eius particulae
dii sunt, in unius animantis conscientiam cogi atque vertier.
3. Luna
sol tellus aether astra membra sunt et mundi partes: quod si partes et membra
sunt, animalia utique sui nominis non sunt: neque enim partes hoc ipsum esse
quod totum est aliqua in re possunt, aut sibi sapere, sibi sentire, quod sine
totius animantis adsensu nullis propriis adficiatur e motibus:
4. quo
constituto ac posito summa omnis illuc redit, ut neque sol deus sit neque luna neque
aether, tellus et cètera. Sunt enim partes mundi, non specialia numinum nomina,
atque ita perficitur, omnia vobis turbantibus miscentibusque divina, ut in
rerum natura unus deus constituatur mundus explosis omnibus ceteris, quin immo
inaniter, vacue et sine ulla substantia constitutis.
1. Si
totidem nos modis totidemque sententiis deorum vestrorum subrueremus fidem,
nulli esset dubium, quin ira et rabie concitati ignes, feras et gladios atque
alia postularetis suppliciorum in nos genera, quibus sitim soletis vestram
nostri sanguinis adpetitione proluere.
2. Cum
vero per vos ipsos prope omnis gens numinum sub ostentatione tollatur
ingeniorum atque doctrinae, audetis intendere, nostri nominis causa res humanas
ab diis premi, cum quidem, si verum est esse illos uspiam atque incalescere
irarum flammis, nihil habeant iustius propter quod in vos saeviant quam quod
eos negatis subsistere neque ulla esse in parte naturae.
|