1. Musas
Mnaseas est auctor filias esse Telluris et Caeli, Iovis ceteri praedicant ex
Memoria uxore vel Mente, has quidam virgines, alii matres fuisse conscribunt.
2. Libet
enim iam paucis etiam illas partes attingere, quibus alius aliud eadem de re
dicere opinionum diversitate monstramini.
3.
Ephorus has igitur numero esse tris effert, Mnaseas, quem diximus, quattuor,
Myrtilus inducit septem, octo adseverat Crates, ad extremum Hesiodus22
novem cum nominibus prodit, dis caelum et sidera locupletans.
4. Nisi
fallimur, ista dissensio nihil scientium verum est non ab rei veritate
descendens. Nam si liquido sciretur quid sit, una esset vox omnium et in
eiusdem sententiae finem cunctorum pergeret et conveniret adsensio.
1.
Quonam modo igitur religionis potestis integrare vim plenam, cum circa ipsos
erretis deos, aut ad venerabiles invitare nos cultus, cum nihil nos certi de
ipsorum numinum comprehensione doceatis?
2. Ut
enim de mediis conticiscamus auctoribus, aut ille primus eradit atque
interficit sex divas Musas, si esse illas constat novem, aut iste ultimus et
extremus sex adponit, quae nullae sunt, tribus solis in veritate constantibus,
ut neque sciri possit aut comprehendi, quaenam debeant addi, quae demi, et in
periculum deducatur religionis ipsius susceptio, aut id quod non est colens aut
quod sit fortasse praeteriens.
3.
Novensiles Piso deos esse credit novem in Sabinis apud Trebiam constitutos. Hos
Granius Musas putat consensum adcommodans Aelio, novenarium numerum tradit
Varro, quod in movendis rebus potentissimus semper habeatur et maximus,
novitatum Cornificius praesides, quod curantibus his omnia novitate integrentur
et constent, deos novem Manilius quibus solis Iuppiter potestatem iaciendi sui
permiserit fulminis.
4.
Cincius numina peregrina novitate ex ipsa appellata pronuntiat; nam solere
Romanos religiones urbium superatarum partim privatim per familias spargere,
partim publice consecrare, ac ne aliqui deorum multitudine aut ignorantia
praeteriretur, brevitatis et compendii causa uno pariter nomine cunctos
Novensiles invocari.
1. Sunt
praeterea nonnulli, qui ex hominibus divos factos hac praedicant appellatione
signari, ut est Hercules Bomulus Aesculapius Liber Aeneas. Sententiae, ut
apparet, diversae sunt haec omnes, neque fieri per rerum naturam potest, ut qui
opinionibus differunt veritatis unius habeantur auctores. Si enim Pisonis sententia vera est, Melius et
Uranius mentiuntur, si quod dicitur ab his certum est, peritissimus errat
Varro, qui rebus in .sub.stantia constitutis inanissimas subdit et res cassas.
2.
Si novenarius numerus cognomen Novensilium ducit, Cornificius balare
convincitur, qui novitati praesidentibus divis alienae potentiae vim donat.
Quodsi opinio Cornificii vera est, inprudens Cincius invenitur, qui urbium
victarum deos potestate adficit Novensilium numinum. Quodsi hi sunt quos
Cincius praedicat, Manilius dicere repperietur falsum, qui alieni fulminis
iaculatores sub istius vocaminis appellatione concludit.
3.
Quodsi exploratum et verum est id quod Manilius autumat, in errore sunt hi
maximo qui honoribus divinis auctos consecratosque mortales ab novitate honoris
existimant nuncupari. Quodsi Novensiles hi sunt qui meruerunt ad sidera
sublevari, postquam sunt vitae mortalitate defuncti, nulli prorsus Novensiles
di sunt.
4.
Ut enim servi milites magistri non sunt personarum subiacentium nomina sed
officiorum, condicionum et munerum, ita cum Novensiles dicimus, si nomen est
istud eorum qui ex hominibus meruerunt dii esse, manifestum et promptum est,
non personas specialiter definitas sed novitatem ipsam cognomine Novensilium
nuncupari.
|