Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER III
    • Capp. XL-XLII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XL-XLII

XL.

1. Nigidius Penates deos Neptunum esse atque Apollinem prodidit, qui quondam muris immortalibus Ilium condicione adiuncta cinxerunt. Idem rursus in libro sexto exponit et decimo disciplinas Etruscas sequens, genera esse Penatium quattuor et esse Iovis ex his alios, alios Neptuni, inferorum tertios, mortalium hominum quartos, inexplicabile nescio quid dicens.

2. Caesius et ipse id sequens Fortunam arbitratur et Cererem, Genium Iovialem ac Palem, sed non illam feminam quam vulgaritas accipit sed masculini nescio quem generis ministrum Iovis ac vilicum.

3. Varro qui sunt introrsus atque in intimis penetralibus caeli deos esse censet quos loquimur nec eorum numerum nec nomina sciri. Hos Consentes et Complices Etrusci aiunt et nominant, quod una oriantur et occidant una, sex mares et totidem feminas, nominibus ignotis et miserationis parcissimae; sed eos summi Iovis consiliarios ac principes existimari.

4. Nec defuerunt qui scriberent Iovem, Iunonem ac Minervam deos Penates existere, sine quibus vivere ac sapere nequeamus et qui penitus nos regant ratione, calore ac spiritu. Ut videtis, et hic quoque nihil concinens dicitur, nihil una pronuntiatione finitur, nec est aliquid fidum, quo insistere mens possit veritati suae proxima suspicione coniciens. Ita enim labant sententiae alteraque opinio ab altera convellitur, ut aut nihil ex omnibus verum sit aut si ab aliquo dicitur, tot rerum diversitatibus nesciatur.

XLI.

1. Possumus, si videtur, summatim aliquid et de Laribus dicere, quos arbitratur vulgus vicorum atque itinerum deos esse ex eo quod Graecia vicos cognominat laurai.

2. In diversis Nigidius scriptis modo tectorum domumque custodes, modo Curetas <ait> illos, qui occultasse perhibentur Iovis aeribus aliquando vagitum, modo Digitos Samothracios, quos quinque indicant Graeci Idaeos Dactylos nuncupari. Varro similiter haesitans nunc esse illos Manes et ideo Maniam matrem esse cognominatam Larum, nunc aerios rursus deos et heroas pronuntiat appellari, nunc antiquorum sententias sequens Larvas esse dicit Lares, quasi quosdam genios et functorum animas mortuorum.

XLII.

1. Infinitum est et inmensum species ire per singulas atque ipsis facere promptum libris, nullum esse a vobis deum neque existimatum neque creditum, de quo <non> ambiguas discrepantisque sententias opinionum mille varietatibus prompseritis.

2. Sed brevitatis et fastidii causa satis haec est dixisse quae dicta sunt, et est operosum nimis coacervare in unum multa, cum ex uno et ex altero manifestum fiat et patet haesitare, labare nec quicquam vos certi de his rebus quas adseritis dicere.

3. Nisi forte dicetis: "Etiamsi personaliter ignoramus qui sunt Lares, qui sunt novensiles, qui Penates, esse illos tamen consensio ipsa vindicat auctorum et in numeris caelitum formam sui generis optinere".

4. - Et quemadmodum poterit an sit deus aliquis sciri, si ignorabitur et nescietur quid sit, aut postulatio ipsa beneficiorum valere, si exploratum non erit, non certum, quis ad quamque debeat consultationem vocari?

5. Omnis enim qui quaerit alicuius numinis impetrare responsum, debet necessario scire, cui supplicet, quem imploret, a quo rebus auxilia <et> necessitatibus exposcat humanis, maxime cum vos ipsi et non omnes omnia deos posse praestare et dissimillimis ritibus singulorum animos refertis offensionesque placari.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License