Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER III
    • Capp. XLIII-XLIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XLIII-XLIV

XLIII.

1. Etenim si hic atram, ille albam desiderat pellem, huic capite velato, illi sacrificandum est nudo, de matrimoniis ille consulitur, hic medellas incommoditatibus praestat, interesse non potest nihil an sit ille Novensilis an ille, cum ignoratio rerum, personarum confusio et deos [cogat] offendat et necessario piaculum contrahi <cogat>?

2. Finge enim me ipsum incommoditatis alicuius et declinandi periculi causa horum cuipiam numinum supplicare dicentem: "Adeste, adestote dii Penates, tu Apollo tuque Neptune omniaque haec mala quibus uror terreor vexor vestri numinis averruncate clementia": - eritne spes aliqua referendae ab his opis, si Ceres Pales Fortuna, Iovialis aut Genius, non Neptunus et Apollo Penates dii erunt?

3. Aut si Curetas pro Laribus invocaro, quos esse Digitos Samothracios pars vestrorum adseverat auctorum, quemadmodum his potero auxiliatoribus et propitiis uti, cum neque his sua et aliena illis inposuero cognomina? Usque adeo res exigit propriatim deos scire, nec ambigere nec dubitare de uniuscuiusque vi, nomine, si alienis ritibus et appellationibus fuerint invocati, et aures habeant structas et piaculis nos teneant inexpiabilibus obligatos.

XLIV.

1. Quare si vobis liquet, in sublimibus palatiis caeli habitare, consistere multitudinem istam quam enumeratis deorum, in unius proloquii finibus convenit vos stare nec per varias distractos repugnantesque sententias fidem ipsis rebus quas struitis derogare.

2. Si Ianus est, Ianus sit, si Liber est, Liber sit, si Summanus, Summanus sit: hoc est enim confidere, hoc tenere, exploratae in rei cognitione defigi, non more caecorum atque errantium dicere: "Novensiles Musae sunt, Trebiani quinimmo dii sunt, immo novenarius numerus, subversarum potius vel urbium praesides", et in id periculum perducere res tantas, ut dum alios tollitis et reponitis alios, possit iure de cunctis an sint ulla in parte dubitari.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License