I.
1.
Interrogare vos libet ipsosque ante omnia Romanos, dominos rerum ac principes,
utrumne existimetis Pietatem Concordiam Salutem Honorem Virtutem Felicitatem
ceteraque huiusmodi nomina quibus aras videmus a vobis cum magnificis
exaedificatas delubris vim habere divinam caelique in regionibus degere an ita
ut adsolet dicis causa, ex eo quod optamus et volumus bona ista nobis
contingere, superorum retuleritis in censum.
2. Nam
si verba existimantes haec cassa et nullius substantiae nomina divinis tamen
regionibus consecratis, erit vobis videndum, utrumne istud puerile sit ludicrum
an vestrorum de numinum delusione spectans, quibus coaequatis et adiungitis
inanium figmenta verborum.
3. Sin
autem ex animi certiore sententia deos esse et haec rati templis et
pulvinaribus onerastis, inscitiam nostram ut doceatis oramus: Victoria Pax
Aequitas et cetera quae in superioribus dicta sunt quanam ratione, qua via
intellegi possunt dii esse atque ad superorum concilium pertinere?
1. Nos
enim, nisi forte communem tollitis nobis atque eripitis sensum, nihil horum
sentimus et cernimus habere vim numinis neque in aliqua contineri sui generis
forma, sed esse virtutem viri, salutem salvi, honorem honorati, victoris
victoriam, concordis concordiam, pietatem pii, memoriam memoris, feliciter vero
viventis ac sine ullis offensionibus felicitatem.
2. Quod
a nobis verissime dici ex contrariis promptum est oppositionibus noscitare,
infelicitate discordia oblivione iniquitate impietate ignavia pectoris et
valetudine corporis minus fausta. Ut enim haec accidunt hominumque sunt posita
in actionibus, adfectibus fortuitis, ita quod illis adversum est ex
qualitatibus benignioribus nominatur, in aliis necesse est haereat, ex quibus
ita formatis figuratio ista concepta est nominum.
1. Nam
quod nobis catervas signatorum alias inducitis deorum, existimare non possumus
utrumne istud serio atque ex rei compertae faciatis fide an fictionibus
ludentes cassis ingeniorum lasciviatis fluxum. "Quod abiectis infantibus
pepercit lupa non mitis, Luperca, inquit, dea est auctore appellata
Varrone". - Ex rerum ergo proventu, non ex vi naturae dea ista est
proditat et postquam feros morsus immanis prohibuit belua, et ipsa esse occepit
et ipsius nominis significantiam traxitt aut si fuit iamdudum dea, priusquam
Romulus nasceretur et frater, cuius fuerit nominis atque appellationis
expromite.
2.
Praestana est, ut perhibetis, dicta, quod Quirinus in iaculi missione cunctorum
praestiterit viribus: et quod Tito Tatio, Capitolinum capiat <ut> collem
viam pandere atque aperire permissum est, dea Panda est appellata vel Pantica.
Ante facta et haec ergo numquam fuerant numina et nisi Romulus tenuisset teli
traiectione palatium nique Tarpeiam rupem rex Sabinus potuisset accipere, nulla
esset Pantica, nulla Praestana est? Si et has dicitis ante sui causam fuisse
cognominis, quod in priore quaesitum est capite, cuius et hae fuerint vocaminis
indicate.
|