Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER IV
    • Capp. IV-VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IV-VI

IV.

1. "Pellendorum hostium dea potens Pellonia est". - Quorumne, nisi molestum est, edite. Confligunt partes atque inter se comminus armorum collatione decernunt, et haec illi est pars hostis et illa huic hostilis: quos ergo Pellonia, cum hinc et inde pugnabitur, pellet, aut in gratiam concessura est quorum, cum utrique debeat parti sui nominis vires officium que praestare? Quod si utique fecerit, id est partibus si utrisque favorem ac suffragium commodarit, nominis sui vim perdet, quod partis unius in pulsione formatum est.

2. Nisi forte dicetis: "Romanorum tantum est dea haec et cum solis Quiritibus faciens gralo tiosis semper opitulationibus praesto est". - Esse quidem hoc ita, quod nomini favemus, optamus, at quaestionem non exiguam res habet.

3. Quid enim? Romani deos possident peculiares, qui aliarum gentium non sint? et quemadmodum poterunt dii esse, si non omnibus quae ubique sunt gentes aequabilitatem sui nominis exhibebunt?

4. et ubi quaeso iamdudum Pellonia haec fuit, cum apud furculas Caudinas decus publicum subiugatum est, cum apud Trasimeni lacum sanguinei cucurrere torrentes, cum Diomedis campi Romanis cadaveribus aggerati sunt, cum mille alia vulnera proeliorum innumeris accepta sunt cladibust Dormiebat, stertebat; aut quoa vilia facere consueta sunt capita, in hostilia castra defugerat?.

V.

1. "Dii laevi a laeva sinistrarum tantum regionum sunt praesides et inimici partium dexterarum". - Quod quanam istud ratione dicatur quove animi sensu, neque ipsi nos adsequimur nec a vobis confidimus posse in aliquam lucem communis intellegentiae perduci. Iam primum enim mundus ipse per se sibi neque dexteras neque laevas neque superas regiones neque imas neque anticas habet neque posticas. Quicquid enim teres est atque ex omni parte rotunditatis solidae convexione conclusum, nullum habet initium, nullum finem: ubi finis et initium nullum est, esse aliqua portio sui nominis [et initium] non potest.

2. Itaque cum dicimus: dextera haec regio est et illa laeva, non ad mundi habitum dicimus, qui sui simillimus totus est, sed ad positionem nostram situmque revocamus, qui informati sic sumus, ut alia dextera, alia in nos dicantur esse laeva: quae tamen haec ipsa, quae laeva appellamus et dextera, [alia in nobis] nihil habent perpetuum, nihil fixum, sed prout nos casus atque eventus conlocaverit temporis, ita nostris sumunt ab lateribus figurationes.

3. Si orientem solem respexero, cardo mihi frigoris et septentrio fit laevus: in quem si ora traduxero, erit mihi sinister occasus, qui ab sole posterganeus habebitur. Rursus vero si iecero plagam in occiduam lumina, in vocabulum sinistri auster et meridies transit: in qua si me parte necessaria temporis circumegerit ratio, fit ut oriens laevus inmutata corporis conversione dicatur.

4. Qua ex re poterit facillime recognosci, neque dextera neque laeva natura esse ulla sed positionis et temporis et prout nostri corporis habuerit se situs rerum ad circumstantiam collocatus.

5. Quod cum ita se habeat, quanam ratione, quo pacto sinistrarum partium dii erunt, cum easdem constiterit religiones modo dexteras fieri modo laevas? Aut quid dexterae meruerunt de immortalibus dis partes, ut sine ullis praesidibus degerent, quas esse faustas et prosperis semper cum ominibus ediderunt?.

VI.

1. "Lateranus, ut dicitis, deus est focorum et genius adiectus que hoc nomine, quod ex laterculis ab hominibus crudis caminorum istud exaedificetur genus".

2. - Quid ergo? si testa aut materia fuerint quacumque alia fabricati, foci genios non habebunt, et ab officio tutelae quisquis iste est Lateranus abscedet, quod regni sui possessio non luteis constructa est formis? et quid, quaeso, ut faciat, praesidatum focorum deus iste sortitus est?

3. Per humani generis coquinas currit inspiciens et explorans, quibusnam lignorum generibus suis ardor in foculis excitetur, habitudinem fictilibus contribuit vasculis ne flammarum dissiliant vi victa, curat ut ad sensum palati suis cum iucunditatibus veniant rerum incorruptarum sapores, et an o rite pulmenta condita sint praegustatoris fungitur atque experitur officio.

4. Itane istud non foedum, quinimmo, ut verius dixerim, non contumeliosum, non impium, ad hoc tantum inducere deorum nescio quas fictiones, non quas dignis honoribus prosequare sed quas rebus turpibus et infami praeficias actioni?.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License