1.
Etiamne militaris Venus castrensibus flagitiis praesidet et puerorum stupris?
etiamne Perfica una est e populo numinum, quae obscenas illas et luteas
voluptates ad exitum perficit dulcedine inoffensa pro cedere? etiamne Pertunda,
quae in cubiculis praesto est virginalem scrobem effodientibus maritis? etiamne
Tutunus, cuius inmanibus pudendis horrentique fascino vestras inequitare
matronas et auspicabile ducitis et optatis?
2.
Quodsi minime vos admovent ad intellectum veritatis res ipsae, nec ex ipsis
saltem potestis nominibus noscere inanissimae superstitionis figmenta haec esse
et falsorum imaginationes deorum?
3.
"Putationibus arborum Puta, inquitis, praesto est, rebus petendis Peta,
deus nemorum Nemestrinus est, Patellana numen est et Patella, ex quibus una est
patefactis, patefaciendis rebus altera praestituta.
4.
Nodutis dicitur deus, qui ad nodos perducit res satas, et quae praeest frugibus
terendis, Noduterensis: ab erroribus viarum dea + Upibilia liberat, in tutela
sunt Orbonae orbati liberis parentes, in Neniae, quibus extrema sunt tempora. Nam quae durat et solidat infantibus
parvis ossa Ossipago ipsa memoratur, Mellonia dea est pollens potensque in
apibus, mellis curans custodiens que dulcedinem"..
1. -
Dicite, o quaeso, ita ut vobis propitiae faveant Peta Puta Patella, si omnino
non essent apes ullae in terris, aut si exos <genus> humanum velut quidam
vermiculi nasceremur, dea Mellonia non esset aut Ossipago solidatrix ossuum
nomen proprium non haberet?
2.
Etenim quaero et rogito, utrumne vobis videantur antiquiores dii esse natura
tempore vetustate an homines, an apes fruges virgulta et cetera?
3.
Dubitabit hominum nemo quin innumeris dicatis "deos aetatibus, saeculis
cuncta quaecumque sunt anteire". - Quod si habet se ita, qui fieri per
rerum naturam potest, ut ex rebus postea procreatis acciperent nomina ea quae sunt
priora temporibus aut tutelas sortirentur earum dii rerum quae nondum essent
genitae et in usum mortalibus adtributae?
4. An
numquid "iamdudum sine nominibus dii erant, et postquam res nasci
terrisque inesse coeperunt, his a vobis dignati sunt signis atque
appellationibus nuncupari?".
5. - Et
unde scire potuistis quae nomina singulis inderetis, cum esse illos ignoraretis
omnino autinesse potentias his certas, cum esset vobis similiter nescium
quisnam eorum quid posset et cui rei deberet pro sui numinis potestate
praeponi?.
1. "Quid ergo,
inquitis, hos deos nusquam esse gentium iudicatis et falsis opinationibus constitutos?".
- Non istud nos soli, sed veritas ipsa dicit et ratio et ille communis qui est
cunctis in mortalibus sensus.
2. Qui est enim qui
credat esse deos Lucrios et lucrorum consecutionibus praesidere, cum ex turpibus
causis frequentissime veniant et aliorum semper ex dispendiis constent? quis
Libentinam, quis + Burnum libidinum superesse tutelis, quas iubet
sapientia fugere et quas mille per species propudiosa expeeritur et exercet
obscenitas?
3. quis Limentinum,
quis Limam custodiam liminum gerere et ianitorum officia sustinere, cum fanorum
<limina> cotidie videamus et privatarum domorum convelli et subrui nec
sine his esse flagitiosos ad lupanaria commeatust quis curatores obliquitatum
Limos, quis Saturnum praesidem sationis, quis Montinum montium, quis segnium
Murcidam? quis ad extremum deam Pecuniam esse credat, quam velut maximum numen
vestrae indicant litterae donare anulos aureos, loca in ludis atque in
spectaculis priora, honorum suggestus summos, amplitudinem magistratus, et quod
maxime pigri ament, securum per opulentias otium..
|