Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER IV
    • Capp. X-XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. X-XII

X.

1. Quodsi habent in sedibus suos proprios praesides ossa, mella et limina ceteraqua alia, quae vel cursim perstrinximus vel nimietatis non adtigimus taedio, licet consimili ratione mille alios deos inducere, qui rebus innumeris debeant suam curam custodiamque praebere.

2. Cur enim deus praesit mellì uni tantummodo, non praesit cucurbitis, rapis, non cunelae, nasturtio, non viciis betaciis caulibus? cur sola meruerint ossa tutelam, non meruerint ungues pili cetera que alia locis posita in obscuris et verecundioribus partibus?

3. Et sunt casibus obnoxia plurimis et curam magis deorum diligentiam que desiderant. Aut si et has dicitis partes suis agere sub tutelatoribus divis, incipient totidem dii esse quot res sunt: nec explicabitur ratio, cur non rebus omnibus divinae praesideant curae, si certas res esse quibus praesint numina et provideant dixeritis..

XI.

1. Quid dicitis, o patres novarum religionum, quid potestatum? hoscine a nobis deos violari et neglegi sacrilego clamitatis queritamini que contemptu, Lateranum genium focorum, Limentinum praesidem liminum, Pertundam Perficam Noduterensem? et quia non supplices Mutuno procumbimus atque Tutuno, ad interitum res lapsas atque ipsum dicitis mundum leges suas et constituta mutasse?

2. Atquin videte, perspicite, ne dum talia confingitis monstra talia atque molimini, deos offenderitis certissimos, si modo sunt ulli qui istius nominis mereantur sustinere atque habere fastigium, nec propter aliam causam mala ista quae dicitis ferveant et cotidianis accessionibus insolescant.

3. "Cur ergo, e vobis fortasse aliquis dixerit, esse falsum istos deos? Et invocati ab haruspicibus parent, et suis acciti nominibus veniunt et fidelia reddunt responsa quaerentibus".

4. - Possumus optinere falsum esse quod dicitur, vel quod suspicionibus plenissima res tota est, vel quod multas cotidie praedictionum videmus aut aliter cadere aut in contrarios exitus frustrata expectatione torqueri..

XII.

1. Sed sint, ut adseritis, verae: unde tamen facietis fidem, Melloniam verbi causa vel Limentinum inserere se fibris et ad rerum quas quaeritis significantias aptare? numquid illorum aliquando vidistis os habitum faciem, aut eadem haec possunt in pulmonibus aut iocusculis conspici? nonne accidere fieri, licet astu dissimuletis, potest ut alter pro altero subeat fallens ludens decipiens atque invocati speciem praestans?

2. Si magi, haruspicum fratres, suis in accitionibus memorant antitheos saepius obrepere pro accitis, esse autem hos quosdam materiis ex erassioribus spiritus, qui deos se fingant nesciosque mendaciis et simulationibus ludant, cur non ratione non dispari credamus hic quoque subicere se alios pro eis qui non sunt, ut et vestras opinationes firment et sibi hostias caedi alienis sub nominibus gaudeant? .




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License