1. Aut
si haec accipere rei novitate rennuitis, unde vobis est scire an sit unus
aliquis qui succedat pro omnibus quos invocatis partibusque se cunctis
locorum divisionumque supponens multorum vobis speciem divorum praebeat et
potestatum?
2.
"Quisnam iste est unus?" interrogabitis forte. - Possumus instituti
veris auctoribus dicere, sed ne nobis fidem habere nolitis, Aegyptios Persas
Indos Chaldaeos Armenios interrogetis omnesque illos alios, qui [in]
interioribus viderunt et cognoverunt haec artibus: iam profecto discetis,
quisnam sit deus unus vel sub eo qui plurimi, qui deos se fingant et humani
generis inprudentiam ludant.
3.
Iamdudum nos pudet ad eum locum venire, in quo risum tenere non possunt non
tantum puerculi et procaces, verum etiam serii atque in maris tetrici
asperitate durati.
4. Nam
cum a doctoribus omnes nostris insinuatum acceperimus et traditum, in
declinationibus deorum plurativos numeros non esse, quod essent dii singuli,
nec communiter ire per plurimos uniuscuiusque nominis proprietas quiret, immemores
vos facti et puerilium disciplinarum recordatione composita et conplures
subditis vocabulis isdem deos et cum sitis alias in eorum numero restrictiores,
multiplices eos rursus cognominum societate fecistis: quam quidem olim partem
iudicii acris viri atque ingenio perspicaci tam sermone Italo explicuere quam
Graeco.
5. Et
dare nobis conpendium potuisset res ista, si non et aliquos videremus
litterarum esse istarum expertes, et institutus a nobis sermo nos quoque
conpelleret nonnihil de his rebus quamvis ab illis sumptum commemoratumque
depromere. .
1. Aiunt
igitur theologi vestri23 et vetustatis absconditae conditores, tris in
rerum natura Ioves esse, ex quibus unus Aethere sit patre progenitus, alter
Caelo, tertius vero Saturno, apud insulam aretam et sepulturae traditus et
procreatus: quinque Soles et Mercurios quinque, ex quibus, ut referunt, Sol
primus Iovis filius dicitur et Aetheris habetur nepos, secundus aeque Iovis et
Hyperiona proditus genetrice, tertius Vulcano, non Lemnio, set Nili qui fuerit
filius, quartus Ialysi pater, quem Rhodi peperit heroicis temporibus Acantho,
quintus Scythici regis et versipellis habetur Circae.
2. Nam
Mercurius primus, qui in Proserpinam dicitur genitalibus adhinnivisse
subrectis, supremi progenies Caeli est, sub terra est alter, Trophonius qui
esse iactatur, Maia tertius matre et Iove procreatus sed tertio, quartus
suboles Nili est, cuius nomen Aegyptia gens horret et reveretur expromere,
quintus Argi est interemptor, fugitivus atque exul et proditor apud Aegyptum
litterarum.
3. Sed
et Minervae, inquiunt, sicut Soles et Mercurii quinque sunt, ex quibus prima
non virgo sed ex Vulcano Apollinis procreatrix, Nili altera proles et quae esse
perhibetur Aegyptia, stirps Saturni tertia est et quae usum excogitavit
armorum, Iovis quarta progenies quam Messenii Coryphasiam nuncupant, et quae
Pallantem occidit patrem incestorum adpetitorem est quinta. .
1. Ac ne
longum videatur et nimium, minutatim velle capita ire per singula, aiunt idem
theologi, quattuor esse Vulcanos et tris Dianas, Aesculapios totidem et
Dionysos quinque, ter binos Hercules et quattuor Veneres, tria genera Castorum
totidemque Musarum, pinnatorum Cupidinum trigas et quadrigas Apollinarium
nominum, quorum similiter genitores, similiter matres, loca quibus nati sunt
indicant et originem singulorum suis cum prosapiis monstrant.
2. Quod
si verum et certum est et ex rei cognitae adseveratione monstratur, aut omnes
dii non sunt, quoniam plures sub eodem nomine, quemadmodum accepimus, esse non
possunt, aut si aliquis ex his est, ignorabitur et nescietur, quia sit
consimilium nominum confusione caecatus. Atque ita per vos ipsos, quamvis fieri
nolitis, efficitur ut haesitet religio conturbata neque habeat finem certum, in
quem dirigere se possit et nullis elusa ambiguitatis erroribus. .
|