1. Fingite
nos enim vel auctoritate commotos vel violentia terroris vestri induxisse in
animum Minervam verbi causa sacris vobis sollemnibus et ritu velle adorare
volgato: res si cum divinas apparamus adgredi atque aris flammantibus sua
reddere constituta, Minervae omnes advolent ac de istius nominis possessione
certantes poscant sibi singulae apparatum illum sacrorum reddi: quid in medio
faciemus nos animal tenue vel in partes quas potius pii muneris officia
transferemus?
2. Dicet
enim forsitan prima illa quam diximus: "Meum nomen est Minervae, meum
numen, quae Apollinem genui, quae Dianam et ex mei uteri fetu caelum numinibus
auxi et deorum numerum multiplicavi". "Immo, inquiet quinta Minerva,
tu, tun' es? quae marita et puerpera totiens castitatis purae inminuta es
sanctitate? nonne vides in Capitoliis omnibus virginalis esse species
Minervarum et inuptarum his formas ab artificibus cunctis dari? Desiste
igitur nomen iuris tibi adsciscere non tui. Nam Minervam me esse genitore ex
Pallante procreatam testis omnis est poetarum chorus, qui Palladem me nuncupat
derivato a patre cognomine".
3.
"Quid dicis, inquiet secunda haec audiens, ergone Minervium nomen tu feres
parricida petulans et ex amoris incesti contaminatione polluta, quae dum te
fucis atque artibus excolis meretriciis, etiam patris in te mentem furialibus
plenam cupiditatibus excitasti? Perge igitur, aliud tibi quaere signum; nam mea
res ista est, quam Nilus maximus fluminum aquis generavit ex liquidis et in
virgineos habitus roris concretione conduxit. Quodsi fidem inquiris facti,
Aegyptios et ego testes dabo, quorum <sum> Neith lingua, Platonis
testificante Timaeo"
4.
- Quid deinde arbitramur fore? desistetne et illa Minervam se dicere, cui
Coryphasiae nomen est vel ex Coryphae matris signo vel quod ex vertice summo
Iovis parmam ferens emicuit atque armorum accincta terroribus? aut illam, quae
tertia est, cessuram patienter nomine? et non dictis talibus habituram rationem
sui et primarum adrogantiam refutaturam: "Itane tu audes maiestatem tibi
mei nominis usurpare, si verum, ex caeno et ex gurgitibus prodita coagulataque
limosis? aut tibi tu alienam dignitatem adsumis deae, quae de vertice
procreatam mentiris te Iovis et rationem te esse mortalibus ineptissimis
suades?
5.
ex capite <Iupiter> conceptos filios procreat? et ut arma quae gestas
procudi possint et fabricari, in verticis ipsius cavo officina fabrilis fuit,
incudes mallei fornaces folles carbones et forficces? At si verum est quod
adseveras, rationem te esse, desiste tibi nomen id quod meum est vindicare: nam
quam dicis ratio non est species numinis certa sed obscurarum intellegentia causarum".
6.
Si ergo, ut diximus, officia nobis adeuntibus religiosa Minervae adsint quinque
ac de huius nominis proprietate rixantes sibi quaeque desideret aut turis
suffimenta libari aut ex pateris aureis inferia vina defundi, quo disceptatore,
quo iudice controversias tollemus tantas? aut quis quaesitor, quis arbiter
cervicibus tantis erit, qui inter personas huiusmodi aut vindicias iustas dare
aut sacramenta conetur pronuntiare non iusta? nonne potius ibit domum seseque
abstinens ab negotiis talibus tutius esse arbitrabitur nihil horum contingere,
ne aut uni dando quod omnium est inimicas ecficiat ceteras aut stultitiae
crimen incurrat, si id attribuat cunctis quod esse oportebat unius?.
1. Possumus haec eadem
de Mercuriis, Solibus, immo de aliis omnibus, quorum numeros tenditis et
multiplicatis, expromere.
2. Sed satis est ex
uno rationem in ceteris eandem esse scire, et ne forte prolixitas fastidium
audientiae pariat, cessabimus ire per singula, ne dum vos arguimus nimietatis,
loquacitatis inmodicae suscipiamus et nos culpam.
3. Quid dicitis o
isti, qui ad deorum nos cultum membrorum laniatibus mvitatis et suscipere nos
cultum vestrorum conpellitis numinum?
4. Possumus difficiles
non esse, si modo aliquid nobis dignum tanti nominis opinione monstretur.
5.
Ostendite nobis Mercurium, sed unum: date Liberum, sed unum: unam Venerem atque
unam similiter Dianam.
6. Nam
esse Apollines quatuor aut tris Ioves numquam nobis facietis fidem, nec si
testem ipsum citetis Iovem aut Pythium constituatis auctorem..
1. Sed
ex diverso nescio quis: "Unde, inquit, scimus an explorata et cognita
theologi scriptitarint, an ut visum est atque sedit libidinosa extulerint
fictione?".
2. -
Nihil istud ad causam, nec sermonis istius in eo est ratio constituta, utrumne
res ita sint, theologorum ut indicant scripta, an aliter se habeant et multo
dissociatae discrimine; nobis enim satis est rebus de publicatis loqui neque
quaerere quid sit in vero sed refutare, convincere id quod in medio positum est
atque opinatio concepit humana.
3.
"Sed si mendaces illi, vos veritas quae sit expeonite et inrefutabile
aperite secretum".
4. - Et
qui fieri potis est remotis magisteriis litterarum? quid est enim quod dici de
immortalibus diis possit, quod non ex hominum [di] scriptis ad humanas
pervenerit notiones? aut quicquam vos ipsi de illorum ritibus potestis
caerimoniisque narrare, quod relatum in litteras non sit et scriptorum
commentariis publicatum?
5. Aut
si ponderis existimatis nullius haec esse, aboleantur omnes libri quos de diis
habetis compositos theologorum, pontificum, nonnullorum etiam philosophiae
deditorum; quinimmo potius fingamus ab exordio mundi nullum aliquando
mortalium nullum esse de diis quicquam: experiri volumus et cupimus scire,
an muttire, an hiscere deorum in mentione possitis, an concipere eos mente quos
in animis vestris nullius scripti informaverit notio.
6. Cum
vero nomina et potentias illorum suggerentibus vobis libris addidicisse vos
constet, iniquum est detrahere litteris his fidem quarum ea quae dicitis
testimonio atque auctoritate firmatis..
|