Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER IV
    • Capp. XIX-XXI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIX-XXI

XIX.

1. "Nisi forte haec falsa et ea quae a vobis dicuntur erunt vera". - Quo argumento, quo signo? cum enim homines utrique et qui haec et illa commentati sunt fuerint, et de rebus incertis ab utraque sit disputatum parte, adrogantis est dicere, id quod tibi placeat esse verum, quod vero animum laedit id libidinis et falsitatis arguere.

2. Per humani generis iura atque ipsius mortalitatis consortia, cum auditis et legitis "ex illo atque ex illa matre deus ille est proditus", nonne animi vestri sensum tangit humanum nescio quid dici et ex terreni generis humilitate proficiscens?

3. Aut cum esse arbitramini vos ita, sollicitudinem concipitis nullam ne offensionis aliquid apud ipsos quicumque sunt contrahatis deos, quod ex turpi concubitu creditis atque ex seminis iactu ignoratam sibi ad lucem beneficiis obscenitatis egisse?

4. Nos enim, ne quis forte existimet ignorare, nescire, quid istius nominis conveniat dignitati, aut nativitatis expertes deos esse oportere censemus, aut si aliquos ortus habent, ab domino rerum ac principe rationibus quas ipse novit, ipse, ducimus atque existimamus emissos, immaculatos castissimos puros, nescientes quae sit foeditas ista coeundi et usque ad illos ipsos principali procreatione finita..

XX.

1. At vero vos contra maiestatis inmemores et sublimitatis tantae eas illis adiungitis nativitates ortusque eos adscribitis quos ingeniis lautioribus homines et execrationi habeant et horrori.

2. "Ex Ope, inquitis, matre et ex genitore Saturno cum suis est gnatus Diespiter fratribus". - Uxores enim dii habent atque in coniugalia foedera condicionibus veniunt ante quaesitis? usu farreo coemptione genialis lectuli sacramenta condicunt? habent speratas, habent pactas, habent interpositis stipulationibus sponsas?

3. Et quid de ipsis coniunctionibus loquimur, quando <audetis> et quosdam nuptias celebrasse et festas habuisse frequentias dicere et lusisse in his deas et, quod participes [et quid] fescenninorum non essent, perturbasse discordiis omnia et humanorum in posterum genus exitiorum sevisse discrimina?.

XXI.

1. "Sed in ceteris forsitan minus huius turpitudinis foeditas". - Ergone ille rector poli, pater deorum et hominum, supercilii nutu totum motans et tremefaciens caelum, exi viro concretus et femina est, et nisi ambo sexus in obscenas dissolverent copulatis corporibus voluptates, Iuppiter ille maximus non esset, et usque ad hos dies et regem numina non haberent et caelum sine domino staret?

2. Et quid Iovem miramur ex feminae effusum dictitare vos alvo, quando auctores vestri et nutricem habuisse conscribunt et ex alieni uberis alimonia mo traditam retinuisse vitam? Quid dicitis o viri? Ergone, iterum dicam, tonans fulgens et fulminans et nubila terribilia conducens suxit fluenta mammarum, vagitum edidit, repsit atque ut fletum exponeret ineptissime tractum, crepitaculis obticuit auditis et ad somnos inductus est in mollissimis cunis iacens et vocibus delenitus infractis?

3. O deorum adsertio religiosa, o amplitudinis metuendae venerabilem monstrans atque insinuans dignitatem! Sicine apud vos, quaeso, supernarum nascitur eminentia potestatum, his in lucem prodeunt generationibus dii vestri quibus asini porci canes, quibus inmunda haec omnis conceptatur et genitur terrenarum proluvies bestiarum? .




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License