1. Nec
contenti hos coetus gravitati attribuisse Saturniae, etiam ipsum regem mundi
flagitiosius liheros procreasse quam ipse est natus atque editus praedicatis.
2.
"Ex Hyperiona, inquitis, matre et ex Iove iaculatore fulminis Sol aureus
et flagrantissimus natus est: ex Latona et eodem arquitenens Delius et silvarum
agitatrix Diana: ex Leda et eodem [arquitenens Delius et silvarum] <fratres
quibus> Graece Dioscoris nomen est: ex Alcmena et eodem Hercules ille
Thebanus, quem clava pellisque tutata sunt: ex Semela atque ipso Liber, qui
Bromius dicitur et ex femine iterum natus patris: ex ipso rursus et Maia
Mercurius ore facundus et gestator adfabilium colubrarum".
3. -
Potest ulla gravior contumelia Iovi vestro infligi aut quicquam est aliud quos
labefactet aut destruat deorum principis auctoritatem, quam quod eum creditis
voluptatibus aliquando libidinosis victum et in femineos appetitus inflammati
pectoris incaluisse fervore?
4. Et quid
regi Saturnio matrimoniis fuerat cum alienis rei? nonne illi fuerat satis Iuno,
nec sedare impetum cupiditatum in regina poterat numinum, cum nobilitas eam
commendaret tanta, facies os dignitas et ulnarum nivei marmoreique candores? An
uxore contentus llaud una concubinis, pelicibus atque amiculis delectatus
inpatientiam suam spargebat passim, ut babaecali adolescentes solent, salax
deus, et canus ex infinitis corporibus flaccescentium voluptatum restituebat
ardorem?
5. Quid
dicitis o impii vel quas de vestro Iove opinionum confingitis foeditates? Ita non animadvertitis, non videtis, cuius
eum notetis probri? cuius criminis constituatis auctorem? vel quas in eum labes
flagitiorum, quantas coacervetis infamias?.
1. Ad
libidinem homines proni atque ad voluptatum blanditias naturae infirmitate
proclives adulteria tamen legibus vindicant et capitalibus adficiunt eos poenis
quos in aliena comprehenderint foedera genialis se lectuli expugnatione
iecisse.
2.
Subsessoris et adulteri persona cuius esset turpitudinis, notae cuius,
regnat>orum maximus nesciebat, et speculator ille, ut fama est, bene
meritorum ac pessime, quidnam deceret se velle rationibus pectoris non
perspiciebat amissis.
3. Et
tolerari forsitan maletractatio haec posset, si eum saltem personis
coniungeretis conparibus, et adulter a vobis immortalium constitueretur dearum.
In humanis vero corporibus quidnam, quaeso, inerat pulchritudinis, quid
decoris, quod inritare, quod flectere oculos posset in se Iovis? cutes viscera
pituita atque omnis illa proluvies intestinorum sub involucris constituta, quam
non modo Lynceus ille penetrabili acie possit horrescere, verum etiam quivis
alter sola vel cogitatione vitare.
4. O
egregia merces culpae, o digna et pretiosa dulcedo, propter quam Iuppiter
maximus cycnus fieret et taurus et candidorum procreator ovorum..
1. Si
aperire oculos mentis et veritatem propriam intueri sine ulla vultis
gratificatione privata, miseriarum omnium causas, quibus genus ut dicitis
iamdudum <ad> flictatur humanum, ex huiusmodi repperietis opinationibus
fluere quas habetis antiquitus de diis vestris et quas in melius reformare ante
oculos posita veritate rennuitis.
2. Nam
nos quidem quidnam de illis aliquando aut inconveniens sensimus aut
conscriptionibus edidimus indecoris, ut in invidiam iaciantur nostram labores
generis humani et commoditates quibus vivitur imminutae?
3.
Numquid a nobis dicitur, ut ciconias, ut palumbes ex ovis esse progenitos
quosdam deos? numquid ex pelagi spuma et ex Caeli genitalibus amputatis
Cythereiae Veneris concretum coaluisse candorem? numquid parricidii causa
vinctum esse Saturnum et ablui diebus statis, vinculorum ob ponderibus et
levari? numquid beneficio Curetum ab interitu servatum Iovem? numquid expulisse
regno patrem et alieni iuris imperium violentia et fraude tenuisse? numquid
pulsum a nobis senem Italorum delituisse in finibus, et quod tutus fuisset a
filio, nomen Latio inposuisse pro munere?
4.
numquid incestas nuptias cum sorore Iovem ipsum dicimus fecisse nos, aut
invitatum ad ius mensae pro suillis visceribus prolem nescium Lycaoniam
pransitasse? numquid altero claudum pede apud insulam Lemnum fabrilia opera
exercuisse Vulcanum? numquid cupidinis atque avaritiae causa, sicut canit
Boeotius Pindarus24 Aesculapium fulminis transfixum esse telo! numquid
Apollinem ditem factum eos ipsos reges quorum gazis fuerat locupletatus et
donis ambiguitate fefellisse responsi?
5.
numquid furem Mercurium publicavimus nos? nos esse Lavernam atque cum hoc simul
fraudibus praesidere furtivis? numquid ex nobis Myrtilus est auctor, qui Macari
filiae Megaclonis ancillulas profitetur fuisse Musas? numquid rege a Cyprio,
cuius nomen Cinyras est, dictavimus meretriculam Venerem divorum in numero
consecratam?.
|