1. Quando est humanum
genus aquarum diluvis interemptum? - non ante nos? Quando mundus incensus in
favillas et cineres dissolutus est? - non ante nos? Quando urbes amplissimae
marinis coopertae sunt fluctibus? - non ante nos?
2. Quando cum feris
bella et proelia cum leonibus gesta sunt? - non ante nos? Quando pernicies
populis venenatis ab anguibus data est? - non ante nos?
3. Nam quod nobis
obiectare consuestis bellorum frequentium causas, vastationes urbium, Germanorum
et Scythicas inruptiones, cum pace hoc vestra et cum bona venia dixerim, quale
sit istud quod dicitur calumniarum libidine non videtis.
1. Ut
ante milia annorum decem ab insula quae perhibetur Atlantica Neptuni, sicut
Plato1 demonstrat, magna erumperet vis hominum et innumeras funditus
deleret atque extingueret nationes, nos fuimus causa?
2. ut
inter Assyrios et Bactrianos, Nino quondam Zoroastreque ductoribus, non tantum
ferro dimicaretur et viribus, verum etiam magicis et Chaldaeorum ex reconditis
disciplinis, invidia nostra haec fuit?
3. ut
Helena, diis ducibus atque inpulsoribus rapta, et suis esset dirum et venturis
temporibus fatum, religionis nostrae attributum est crimini?
4. ut ille immanis
Xerses mare terris immitteret et gressibus maria transiret, nostri nominis
effectum est ira?
5. ut ex Macedoniae
finibus unus exortus adolescens Orientis regna et populos captivitate ac
servitio subiugaret, nos fecimus atque excitavimus causas?
6. ut modo Romani
velut aliquod flumen torrens cunctas submergerent atque obruerent nationes, nos
videlicet numina praecipitavimus in furorem?
7. Quodsi hominum
nullus est, qui quae iamdudum gesta sunt nostris audeat temporibus imputare,
quemadmodum possimus miseriarum esse praesentium causae, cum novi fiat nihil,
sed sint omnia vetera et nullis antiquitatibus inaudita?
1.
Quamquam ista quae dicitis bella religionis nostrae ob invidiam commoveri non
sit difficile comprobare post auditum Christum in mundo non tantum non aucta,
verum etiam maiore de parte furiarum compressionibus imminuta.
2. Nam
cum hominum vis tanta magisteriis eius acceperimus ac legibus, malum malo
rependi non oportere, iniuriam perpeti quam inrogare esse praestantius, suum
potius fundere quam alieno polluere manus et conscientiam cruore, habet a
Christo beneficium iamdudum orbis ingratus, per quem feritatis mollita est
rabies atque hostiles manus cohibere a sanguine cognati animantis occepit.
3.
Quodsi omnes omnino qui homines <se> esse non specie corporum sed
rationis intellegunt potestate, salutaribus eius pacificisque decretis aurem
vellent commodare paulisper et non fastu et supercilio tumidi suis potius
sensibus quam illius commonitionibus crederent, universus iamdudum orbis
mitiora in opera conversis usibus ferri tranquillitate in mollissima degeret et
in concordiam salutarem incorruptis foederum sanctionibus conveniret.
|