1. Ubi
enim nuptiae matrimonia puerperia nutrices artificia debilitates, ubi status
capitis et condicio servitutis, ubi vulnera caedes cruor, ubi amores desideria
voluptates, ubi omnis animorum adfectio ab inquietis perturbationibus veniens,
necesse est divinum nihil istic esse, nec quod proprium caduci est generis et
terrenae fragilitatis praestantiori posse adhaerere naturae.
2. Quis
est enim qui credat, si modo agnoscit ac percipit vis istius potentiae quae
sit, aut genitabiles habuisse partes deum et abscisione foedissima privatum his
esse, aut ex se proditas aliquando intercepisse proles et vinculorum coercitum
poenis, aut cum patre quodammodo conseruisse bella civilia et cum iure
abstinuisse regali, aut exterritum minoris metu vertisse exuperatum terga et
tamquam fugitivum et exulem in summotis delituisse secretis?
3. quis
est, inquam, qui credat ad humanas adcubuisse deum mensas, interemptum
avaritiae causa, fefellisse supplices ambiguitate responsi, praecellere in fur
lstorum dolis, adulterasse servisse vulneratum esse etadamasse et per omnes
libidinum formas incestarum cupiditatum circumegisse pellaciam?
4.
Atquin omnia vos ista et fuisse et inesse in diis adseveratis vestris, neque ullam
praetermittiti? speciem vitiositatis maleficii lapsus quam non in convicium
numinum opinionum petulantia conferatis.
5. Aut
igitur vobis quaerendi sunt dii alii in quos omnia ista non cadant - in quos
enim haec cadunt, humani sunt generis atque terreni - aut si hi sunt tantummodo
quorum nomina publicastis et mores, opinionibus tollitis vestris. Mortalia
sunt enim quaecumque narratis..
1. Et
possumus quidem hoc in loco omnis istos, nobis quos inducitis atque appellatis
deos, homines fuisse monstrare vel Agragantino Euhemero replicato, cuius
libellos Ennius, clarum ut fieret cunctis, sermonem in Italum transtulit, vel
Nicagora ayprio vel Pellaeo Leonte vel ayrenensi Theodoro vel Eippone ac
Diagora Meliis vel auctoribus aliis mille, qui scrupolosae diligentiae cura in
lucem res abditas libertate ingenua protulerunt.
2.
Possumus, inquam, si placet, et Iovis res gestas et Minervae experomere bella,
virginis et Dianae, quibus dolis Liber Indorum affectaverit regnum, cuius
fuerit condicionis Venus, cuius operae, cuius quaestus, matrimonium Magna cuius
tenuerit Mater, quidnam spei, quid voluptatis specioso ab Attide conceperit,
unde Serapis Aegyptius, unde Isis, vel ex quibus causis appellatio ipsa
concinnata sit nominum..
1. Sed
non istam suscepimus in eo sermone quem facimus vel operulam vel voluntatem, ut
ostendamus et publicemus quinam fuerint hi omnes.
2. Illud
nobis propositum est, ut quoniam nos impios et inreligiosos vocatis, vos contra
et deorum contenditis esse cultores, demonstrare atque in medio ponere, ab hominibus
magis nullis ignominiosius eos tractari quam vobis.
3. Quod
si habere se ita ex ipsis maledictionibus promptum est, sequitur ut intellegi
debeat vos superis stimulos indignationum furialium commovere, qui tam foedas
de illis vel auditis vel creditis vel ignominiosas ipsi compingitis fabulas.
4. Non enim qui
sollicite relegit et inmaculatas hostias caedit, qui acervos turis dat
concremandos igni, numina consentiendus est colere aut officia solus religionis
inplere.
5. Cultus verus in
pectore est atque opinatio de dis digna, nec quicquam prodest inlatio sanguinis
et cruoris, si credas de his ea quae non modo sint longe ab eorum dissita
distantiaque natura, verum etiam labis et turpitudinis aliquid et maiestati
eorum concilient et decori..
|