1.
Interrogare enim vos libet et ad sermonis exigui responsionem vocare, utrumne
gravius existimetis nullas caedere his hostias, quia putes naturam tantam neque
velle neque appetere istas, an talia de his probra opinionum foeditate
concipere quae cuiusvis animum in ultionis possint rabiem concitare?
2. Si
rerum momenta pendantur, nullum repperias tam invidum iudicem, qui non
criminosius aestimet maledictis insignibus cuiuspiam famam carpi quam a quoquam
silentio praeteriri.
3. Hoc
enim forsitan rationis existimari possit et credi, illud sacrilegae mentis est
et desperatae in fictionibus caecitatis.
4. Si in
caerimoniis vestris rebusque divinis postilionibus locus est et piaculi dicitur
contracta esse commissio, si per imprudentiae lapsum aut in verbo quispiam aut
simpuvio deerrarit, aut si rursus in sollemnibus ludis curriculisque divinis
commissum omnes statim in religiones clamatis sacras, si ludius constitit aut
tibicen repente conticuit aut si patrimus ille qui vocitatur puer omiserit per
ignorantiam lorum aut terram tenere non potuit: audetis abnuere in delictis tam
gravibus violari semper a vobis deos, cum in levioribus causis irasci eos ipsi
cum pernicie saepius confiteamini civitatis?
1.
"Sed poetarum, inquiunt, figmenta sunt haec omnia et ad voluptatem
compositae lusiones". - Non est quidem credibile homines minus brutos et
vetustatis remotissimae vestigatores aut non eas inseruisse suis carminibus
fabulas quae in notionibus hominum super essent atque in auribus collocatae aut
ipsos sibitantum licentiosi voluisse iuris adsciscere, ut confingerent per
stultitiam res eas quae nec ab insania procul essent remotae et quae illis ab
dis metum et periculum possent ab hominibus comparare.
2. Sed
concedamus, ut dicitis, deformitatum tantarum concinnatores esse atque
inventores poetas: immunes tamen ab deorum maletractatione nec sic estis, qui
aut talia cessatis maleficia vindicare aut non legibus latis et severitate
poenarum tantae istis obviam temeritati constitutumque a vobis est ne quis
posthac hominum id quod esset turpitudini proximum aut deorum indignum
maiestatibus loqueretur.
3.
Quisquis enim patitur peccare peccantem, is vires sumministrat audaciae, et
maioris contumeliae res est falsis quemquam notare atque insignire criminibus
quam vera ingerere atque obiectare delicta. Quod enim sis dici et quod esse te
sentias, morsum habet minorem, testimonio tacitae recognitionis infractum:
illud vero acerbissime vulnerat quod inurit innoxios et quod decus nominis
atque existimationis infamat.
1.
Scribuntur dii vestri in tricliniis caelestibus atque in chalcidicis aureis
cenitare, potare et ad ultimum fidibus et vocum modulatione mulceri.
2. Vos
aures patientissimas commodatis nec iudicatis indignum voluptates attribui diis
eas quibus corpora terrena fulciuntur et quas aures expetunt enervati pectoris
dissolutione mollitae.
3.
Inducuntur ex his alii amatores, adulteri castitatis nec cum feminis tantum sed
cum viris etiam propudiosos flagitiososque miscere concubitus.
4. Vobis
nulla est cura quid super rebus dicatur tantis, neque ullo saltem castigationis
metu luxuriantium litterarum coercetis audaciam.
5. Per
insanias, per furores orbare alii se et tamquam hostili de sanguine ita se
proprio parricidio cruentare: sacrilegia vos illa miramini elata subiimiter, et
quod poenis omnibus conveniebat plecti ut animosius consurgat audacia,
incentivo extollitis laudis.
6. Illi
vulnera orbitatis ingemere et cum heiulatibus indecoris fata incusare crudelia:
vos stupetis eloquentiae viribus, et quod penitus oportebat ex humani generis
coalitu tolli, percensetis, ediscitis ac ne ulla intercidat oblivione curatis.
7.
Vulnerari, vexari, bella inter se gerere furialium memorantur ardore
discriminum: vobis illa est descriptio voluptati, atque ut scriptorum tantam
defendatis audaciam, allegorias res illas et naturalis scientiae mentimini esse
doctrinas..
|