1. Sed
quid ego neclectas aliorum conqueror contumelias numinum?
2. Ipse
ille Iuppiter, cuius vos nomen effari non sine metu decuit et totius corporis
concussione, amasio captus ab uxore describitur confiteri culpas suas, et velut
demens ac nescius, quas amiculas coniugi, quas uxori anteposuerit pelices,
obduratus inverecundia publicare: vos talia qui extuo lere prodigia poetarum
esse principes atque reges divinis ingeniis praeditos, capita esse memoratis
sanctissima, tantumque ab officio religionum quas inducitis evolastis, ut
gravioris ponderis sint apud vos verba quibus <est> caelitum violata
sublimitas.
3. Ita
ergo non decuit, si modo ullus deorum esset apud vos metus aut si esse illos
uspiam praesumptionis certissimae confidentia crederetis, rogationibus, plebis
scitis, consultorum senatus metu intercedere prohibere sancire, ne quis vellet
de dis passim nisi quod esset plenum religionis effari?
4. nec a
vobis saltem istum meruerunt honorem, ut quibus expellitis a vobis eisdem ab
his legibus propulsaretis iniurias?
5. Maiestatis sunt
apud vos rei, qui de vestris sequius obmurmuraverint aliquid regibus.
6. Magistratum in
ordinem redigere, senatorem aut convicio prosequi suis esse decrestis
periculosissimum poenis.
7. Carmen malum
conscribere, quo fama alterius coinquinetur et vita, decemviralibus scitis
evadere noluistis inpune, ac ne vestras aures convicio aliquis petulantiore
pulsaret, de atrocibus formulas constituistis iniuriis.
8. Soli di sunt apud
vos superi inhonorati contemptibiles viles, in quos ius est a vobis datum quae
quisque voluerit dicere, turpitudinum iacere quas libido confinxerit atque
excogitaverit formas.
9. Et incuriam nobis
intendere tam infamium non erubescitis numinum, cum sit rectius multo deos esse
non credere quam esse illos tales tali que existimatione sentire?.
1. Sed
poetis tantummodo licere voluistis indignas de dis fabulas et flagitiosa
ludibria comminisci?
2. Quid
pantomimi vestri, quid histriones, quid illa mimorum atque exoleti generis
multitudo?
3. nonne
ad usum quaestus sui abutuntur dis vestris et lenocinia voluptatum ex iniuriis
adtrahunt contumeliisque divinis?
4.
Sedent in spectaculis publicis sacerdotum omnium magistratum que collegia,
pontifices maximi et maximi curiones, sedent quindecimviri laureati et diales
cum apicibus flamines, sedent interpretes augures divinae mentis et voluntatis,
nec non et castae virgines, perpetui nutrices et conservatrices ignis, sedet
cunctus populus et senatus, consulatibus functi patres, dis proximi atque
augustissimi reges: et quod nefarium esset auditu, gentis illa genetrix
Martiae, regnatoris et populi procreatrix amans saltatur Venus et per adfectus
omnes meretriciae vilitatis inpudica experimitur imitatione bacchari.
5.
Saltatur et Magna sacris compta cum infulis Mater et contra decus aetatis illa
Pessinuntia Dindymene in bubulci unius amplexum flagitiosa fingitur adpetitione
gestire, nec non et illa proles Iovis Sophoclis in Trachiniis25
Hercules pestiferi tegminis circumretitus indagine miserabiles edere inducitur
heiulatus, violentia doloris frangi atque in ultimam tabem diffluentium
viscerum maceratione consumi.
6. Quin
et ille in fabulis maximus ipse regnator poli sine ulla nominis maiestatisque
formidine adulterorum agere introducitur partes, atque [formidine] ut fallere
castitatem alienarum possit familias matrum, ora immutare pellacia et in
species coniugum subditivi corporis simulatione succedere..
1. Nec
satis haec culpa est. Etiam mimis et scurrilibus ludicris sanctissimorum
personae interponuntur deorum, et ut spectatoribus vacuis risus possit atque
hilaritas excitari, iocularibus feriuntur cavillationibus numina: conclamant et
adsurgunt theatra, caveae omnes concrepant fragoribus atque plausu, et quod
nullis possit satisfactionibus expiari, exoletis atque inrisoribus numinum dona
instituuntur et munera, ab officiis otium publicis, immunitas et vacatio cum
coronis.
2. Et
audetis post ista mirari unde oriantur haec mala quibus inundatur et premitur
sine ulla intermissione mortalitas, cum omnis res eas quibus sunt involuta
probra numinum et maledictionis elogia et cotidie referatis et ediscatis cotidie,
et si quando animum desidem otiosis vultis alucinationibus occupari, dies vobis
poscatis dari et sine ullis intermissionibus exhiberi.
3. Quod
si haberet vos aliqua vestris pro religionibus indignatio, has potius litteras,
hos exurere debuistis olim libros, [istos] demoliri,-dissolvere theatra haec
potius, in quibus infamiae numinum propudiosis cotidie publicantur in fabulis.
4. Nam
nostra quidem scripta cur ignibus meruerunt daris cur immaniter conventicula
dirui? in quibus summus oratur deus, pax cunctis et venia postulatur
magistratibus exercitibus regibus familiaribus inimicis, adhuc vitam degentibus
et resolutis corporum vinctione; in quibus aliud auditur nihil nisi quod
humanos faciat, nisi quod mites verecundos pudicos castos, familiaris
communicatores rei et cum omnibus quos solidet germanitatis
necessitudine copulatos. .
1. Verum
ita se res habet, ut quoniam plurimum gladiis et potestate valetis ferri,
anteire vos etiam veritatis scientia iudicetis, et esse pro diis pios, quorum
potentias primi opinionum obscenitate foedastis.
2. Hoc
in loco, si ferocitas vestra permittit et rabies patitur, illud nobis ut
respondeatis oramus, utrumne iras cadere in naturam existimetis deorum an ab
adfectibus his longe divinam esse beatitudinem disiugatam?
3. Nam
si concipiunt has faces et motibus exasperantur irarum, sicut vestrae
opinationes ferunt - nam saepe illos dicitis et propter ludos minus sollicite
factos et propter praesules non probatos et propter quaedam spatiola defanata
et propter caerimonias non rite perfectas tremoribus infremuisse terrarum et
contagione pestilentiae conrupisse auras temporum luctuosa cum populi vastitate
- sequitur ut intellegi debeat iracundias non parvas ex opinionibus eos
continere praedictis.
4. Quod
si datur, et illud necessario consequens, miserias has omnis quibus olim genus
accumulatur humanum ab huiusmodi fluere fictionibus. quodsi ab his causis
indignatio proficiscitur numinum, miseriarum tantarum vos estis auctores, qui
animos eaelitum non cessatis offendere et ultionis in rabiem coneitare. Sin
autem huiusmodi furiis deorum est genus immune neque quid sit irasci dii omnino
noverunt, et nobis ergo irasci sine ulla ratione dicuntur, qui ira quid sit
ignorant et ab eius comptu et permixtione sunt absoluti. [Neque enim fieri per
rerum naturam potest, ut quod unum est fiat duo et in diversas res eat unitas
ingenita simplicitate divisa].
|