Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER V
    • Capp. I-III
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER V

Capp. I-III

I.

1. Esto: ab ludentibus poetis cuncta illa sint prodita et immortalibus diis probra. - Quid? illa, quae historiae continent graves seriae curiosae quaeque in arcanis mysteriis traditis, poetarum sunt excogitata lascivia?

2. Quae si vobis viderentur ineptiarum talium fabulae, neque in usu retineretis quaedam suo neque per cursus annuos laetitias exerceretis ut festas neque ut rerum simulacra gestarum sacrorum conservaretis in ritibus.

3. Ex quibus tam multis unum interim ponam moderaminis temperamentum secutus, in quo stolidus et inprudens ipse ille inducitur Iuppiter, verborum ambiguitatibus lusus.

4. In secundo Antiatis libro - ne quis forte nos aestimet concinnare per calumnias crimina - talis perscripta est fabula: Numam illum regem, cum procurandi fulminis scientiam non haberet esset que illi cupido noscendi, Egeriae monitu custos duodecim iuvenes apud aquam celasse cum vinculis, ut cum Faunus et Martius Picus ad id locorum venissent haustum - nam illis aquandi sollemne iter hac fuit - inviderent constringerent conligerent.

5. Sed quo res fieri expeditius posset, regem pocula non parvi numeri vino mulsoque complesse circaque accessus fontis insidiosam venturis opposuisse fallaciam.

6. Illos more de solito bibendi adpetitione correptos ad hospitia nota venisse. Sed cum liquoribus odoratis offendissent fragrantia pocula, vetustioribus anteposuisse res novas, invasisse aviditer, dulcedine potionis expetos hausisse plus nimio, obdormivisse factos graves; tum bis senos incubuisse sopitis, iniecisse madidatis vincla, expergitos que illos statim perdocuisse regem quibus ad terras modis Iuppiter posset et sacrificiis elici, et accepta regem scientia rem in Aventino fecisse divinam, elexisse ad terras Iovem ab eoque quaesisse ritum procurationis <et> morem.

7. Iovem diu cunctatum: "Expiabis - dixe - capite fulgurita"; regem respondisse: "Caepicio"; Iovem rursus: "Humano"; rettulisse regem: "Sed capillo"; deum contra: "Animali"; "<Maena>" subiecisse Pompilium.

8. Tunc ambiguis Iovem propositionibus captum extulisse hanc vocem: "Decepisti me Numa; nam ego humanis capitibus procurari constitueram fulgurita, non maena capillo caepicio: quoniam me tamen tua circumvenit astutia, quem voluisti habeto morem et his rebus quas pectus es procurationem semper suscipies fulguritorum".

II.

1. Quid primum, quid ultimum vel exsequatur animus vel conticiscat, nec facile dictu est neque ullis considerationibus expeditum. Ita enim sunt omnia et excogitata et comparata derisui, ut sit vobis conitendum falsa ut credantur haec esse, etiam si sint vera, quam optinere velle pro veris et velut quiddam mirabile non sine ipsius numinis insinuare contemptu.

2. Quid enim dicitis o isti? Credimusne illum Faunum et Martium Picum, si ex numero sunt deorum et ex illa perpetua immortalique natura, sitis aliquando ariditate siccatos atque, ut aestum possent inrigare venarum, fluenta isse per fontium? Credimusne captos mero et dulcedine inlectos mulsi tamdiu se poculis ingurgitavisse fallacibus, ut usque ad ebrietatis periculum veniretur? Credimusne vinctos somno atque altissimi soporis oblivione demersos vinciendi copiam sui animalibus praebuisse terrenis?

3. Quibus deinde partibus vinculorum illae iniectae sunt nexiones? Soliditatis habebant quicquam aut ex duris ossibus informatae fuerant eorum manus, quae constringi laqueis et nodorum possent inligationibus coerceri?

4. Non enim requiro, non exigo, an aliquid potuerint fari ebrietatis alienatione nutantes, an Iove invito vel potius nescio protrahendi ad terras eius ritum quisquam potuerit publicare: illud solum audire desidero, cur si Faunus et Picus sunt divini generis et potestatis, non ipsi potius edidere quaerenti id quod ab ipso Iove periculosius Numa cupiebat audire.

5. An numquid Iuppiter solus huius rei scientiam noverat? Ad ipsum enim decidunt fulmina, ut inminentia procurare alicuius debeat scientiae disciplina? An cum ipse iaculetur hos ignes, aliorum sit operis scire quibus modis conveniat iras eius atque animos temperare? Etenim revera stultissimum credere est, ipsum remedia scire, quibus averti possint ea quae per fulminis iactum in humanis fieri constituerit rebus. Hoc est enim dicere: Illo ritus genere meas iras placabitis, et si quando per fulgura significavero aliquid imminere, facite hoc et illud, <ut> quod fieri statui inane fiat et vacuum et sacrorum >vi> vanescat.

III.

1. Sed concedamus, ut dicitur, ipsum adversum se Iovem remedia scisse atque artes quibus iri obviam suis significationibus conveniret: etiamne credemus deum numinis tanti tractum esse ad terras et in verrucula collis unius cum homunculo stantem altercabilem conseruisse sermonem?

2. Et quaenam illa, quaeso, divina res fuit quae ab impetu rerum tanto Iovem compulit avocari et mortalium sese denuntiationibus sistere? Mola salsa, tus, sanguis, verbenarum suffitio et nominum terribilium fremores? Et potentiora quam Iuppiter fuerunt haec omnia, ut eum compellerent invitum parere praeceptis aut voluntarium sese circumventionibus tradere?

3. Quid? quod sequitur fidem sumet, [aut] tam improvidum fuisse Saturnium, ut aut ea proponeret quorum ambagibus ipse caperetur aut nesciret futurum, quibus lusura se modis astutia esset calliditasque mortalis?

4. "Expiabis, inquit, capite fulgurita". - Inperfecta adhuc vox est neque plena proloquii circumscriptaque sententia. Scire enim necessario convenit, utrumne capite vervicino an suillo an bubulo, an quolibet alio expeiationem istam sciscat Diespiter perpetrari: quod cum nondum specialiter statuisset, essetque adhuc pendens et nondum sententia terminata, qui potuit Numa scire hominis Iovem dicturum caput, >ut> anteverteret, anteiret et in caput caepicii ambiguitatis illius incerta traduceret?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License