1.
"Nisi forte dicetis regem fuisse divinum": - numquid ipso poterat
esse Iove divinior?
2.
[Nisi] homo praesumens quid dicturus esset Iuppiter, circumscripsit
>deum:> deus scire non poterat quibus modis psraret circumscribere se
homo?
3. Ita
non in promptu est et apparet puerilium esse ingeniola fictionum, quibus cum
adquiritur cordis Numae vivacitas, inprudentia maxima inportatur Iovi?
4. Quid
enim tam inprudens, quam confiteri te captum argutia cordis humani, et cum
deceptum te doleas, in victoris concedere voluntatem et medicinam quam
obtuleras ponere?
5. Nam
si fuit ratio et quaedam convenientia naturalis cur humano capite procuratio
debuerit suscipi fulguriti, non video cur ab rege relatio sit facta caepicii:
sin autem poterat et caepicio transigi, libidinose hominis inhiatum est cruori.
Atque ita in contrarium pars utraque traducitur, ut nec Numa monstretur
voluisse scire quod voluit et crudelis Iuppiter fuisse doceatur, qui quod maena
potuit et caepicio suscipi voluisse dixerit humanis capitibus expiari.
1. Apud
Timotheum, non ignobilem theologorum virum, nec non apud alios aeque doctos
super Magna deorum Matre superque sacris eius origo haec sita est, ex reconditis
antiquitatum libris et ex intimis eruta, quemadmodum ipse scribit insinuatque,
mysteriis.
2.
"In Phrygiae finibus inauditae per omnia vastitatis petra, inquit, est
quaedam, cui nomen est Agdus, regionis eius ab indigenis sic vocata. Ex ea
lapides sumptos, sicut Themis mandaverat praecinens, in orbem mortalibus vacuum
Deucalion iactavit et Pyrra, ex quibus cum ceteris et haec Magna quae dicitur
informata est Mater atque animata divinitus.
3. Hanc
in vertice ipso petrae datam quieti et somno quam incestis Iuppiter
cupiditatibus adpetivit, sed cum obluctatus diu id quod sibi promiserat
optinere nequisset, voluptatem in lapidem fudit victus. ninc petra concepit, et
mugitibus editis multis prius mense nascitur decimo materno ab nomine
cognominatus Agdestis.
4. Huic
robur invictum et ferocitas animi fuerat intractabilis, insana et furialis
libido et ex utroque sexu; vi rapta divastare, disperdere, immanitas quo animi
duxerat; non deos curare, non homines, nec praeter se quicquam potentius
credere terras caelum et sidera continere".
1.
"Cuius cum audacia quibusnam modis posset vel debilitari vel conprimi
saepenumero esset deorum in deliberatione quaesitum, haesitantibus ceteris
huius muneris curam Liber in se suscipit.
2.
Familiarem illi fontem, quo ardorem fuerat suetus et sitiendi lenire
flagrantiam ludo et venationibus excitatam, validissima succendit vi meri.
3.
Necessitatis in tempore haustum accurrit Agdestis, immoderatius potionem
hiantibus venis rapit: fit ut insolita re victus soporem in altissimum
deprimatur.
4. Adest ad insidias
Liber, ex setis scientissime conplicatis imum plantae inicit laqueum, parte
altera proles cum ipsis genitalibus occupat.
5. Exhalata ille vi
meri corripit se impetu et adducente nexus planta suis ipse se viribus eo qua
>vir> fuerat privat sexu.
6. Cum discidio
partium sanguis fluit inmensus, rapiuntur et combibuntur haec terra, malum
repente cum pomis ex his punicum nascitur. Cuius Nana speciem contemplata regis
Sangari vel fluminis filia carpit mirans atque in sinu reponit: fit ex eo praegnas.
7. Tamquam vitiatam
claudit pater et curat ut inedia moriatur: pomis atque aliis pabulis deum
sustentatur a matre. Enititur parvulum. Sed exponi Sangarius praecipit:
repertum nescio quis sumit [formas], lacte alit hirquino et quoniam Lydia
<forma> scitulos sic vocat, vel quia hirquos Phryges suis attagos elocutionibus
nuncupant, inde Attis nomen ut sortiretur effluxit.
8. Hunc unice mater
deum, ore fuerat quod excellentissimo, diligebat. <Diligebat> et
Agdestis, blandus adulto comes et qua solum poterat minus rectis adsentationibus
vinctum saltuosa ducens per nemora et ferarum multis muneribus donans, quae
puer Attis primo sui esse dicebat laboris atque operis glorians: per vinum
deinde confitetur et ab Agdesti se diligi et ab eo donis silvestribus honorari;
unde vino, quod silentium prodidit, in eius nefas est sanctum sese inferre
pollutis".
|