Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER V
    • Capp. VII-IX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. VII-IX

VII.

1. "Tunc Pessinuntius rex Midas alienare cupiens tam infami puerum coniunctione matrimonio eius suam filiam destinat, ac ne scaevus aliquis nuptialia interrumperet gaudia, fecit oppidum claudi. Verum deum mater adulescentuli fatum sciens interque homines illum tamdiu futurum salvum quamdiu esset solutus a matrimonii foedere, ne quid accideret maesti, civitatem ingreditur clausam muris eius capite sublevatis, quod esse turritum ratione ab hac coepit.

2. Agdestis scatens ira convulsi a se pueri et uxoris ad studium derivati convivantibus cunctis furorem et insaniam suggerit: conclamant exterriti ë adora, adora ', Phryges, mammas sibi demetit + Galli filia paelicis, rapit Attis fistulam, quam instigator ipse gestitabat insaniae, furiarum et ipse iam plenus, perbacchatus iactatus proicit se tandem et sub pini arbore genitalia sibi desecat dicens: "Tibi Agdesti haec habe, propter quae motus tantos furialium discriminum concitasti".

3. Evolat cum profluvio sanguinis vita, sed abscisa quae fuerant Magna legit et <lavit> Mater deum, inicit his terram <ut erant> veste prius tecta atque involuta defuncti. Fluore de sanguinis viola flos nascitur et redimitur ex hac arbos: inde natum et ortum est nunc etiam sacras velarier et coronarier pinos. Virgo sponsa quae fuerat, quam Valerius pontifex Iam nomine fuisse conscribit, exanimati pectus lanis mollioribus velat, dat lacrimas cum Agdesti interficitque se ipsam: purpurantes in violas cruor vertitur interemptae.

4. Mater suffodit etiam deum, unde amegdalus nascitur amaritudinem significans funeris. Tunc arborem pinum, sub qua Attis nomine spoliaverat se viri, in antrum suum defert et sociatis planctibus cum Agdesti tundit et sauciat pectus pausatae circum arboris robur. Iuppiter rogatus ab Agdesti ut Attis revivesceret nonsinit; quod tamen fieri per fatum posset, sine ulla difficultate condonat, ne corpus eius putrescat, crescant ut comae semper, digitorum ut minimissimus vivat et perpetuo solus agitetur e motu. Quibus contentum beneficiis Agdestim consecrasse corpus in Pessinunte, caerimoniis annuis et sacerdotum antistitibus honorasse".

VIII.

1. Si contemptor aliquis numinum et sacrilegi pectoris immanitate furiosus intendisset animum maledicere diis vestris, auderet in eos quicquam gravius dicere quam ista prodit historia, quam velut quiddam mirabile commentarii contulistis in formulam ac, ne illam vis temporis et vetustatis obsolefaceret longitudo, perpetuitatis honore mactatis?

2. Quid est enim de diis in ea positum quidve conscriptum, quod non, si in hominem dixeris pudibundis moribus et disciplinis horridioribus educatum, et contumeliae reus sis et iniuriis et offensionibus odium simultatibus subeas inexpiabilibus comparatum?

3. "Ex lapidibus, inquitis, quos Deucalion iactavit et Pyrra, deum procreata est mater". - Quid o theologi dicitis, quid supernarum antistites potestatum? Ergone deum mater >ante> diluvii casum nulla fuit in parte naturae, et nisi omne mortalium genus interemisset vis imbrium, procreationis illius causa atque origo cessaret?

4. Humanum est ergo munus quod esse se sentit et beneficiis debet Pyrrae quod haerere se conspicit in alicuius substantiae qualitate: quod quidem si verum est, et illud erit necessario non falsum, hominem illam fuisse, non divam.

5. Nam si certum est homines ex illo lapidum iactu nativitatis suae originem ducere, et hanc necesse est credi unam fuisse de nobis, consimilium causarum rationibus procreatam.

6. Neque enim fieri rerum per repugnantiam quivit, ut ex uno lapidum genere et ex eadem ratione iaciendi immortalium quidam sortis, condicionis alii substituerentur humanae.

7. Varro ille Romanus multiformibus eminens disciplinis et in vetustatis indagatione rimator in librorum quattuor primo quos de gente conscriptos Romani populi dereliquit curiosis computationibus edocet, ab diluvii tempore, cuius supra fecimus mentionem, ad usque Hirti consulatum et Pansae annorum esse milia nondum duo: cum quo si stat fides, Mater quoque dicenda est Magna intra huius numeri fines aevitatem suam habere conclusam, atque ita perducitur res eo, ut quae omnium numinum genetrix esse narratur non sit mater sed filia, quinimmo infans et parvula, siquidem deos concedimus neque initia neque fines saeculorum perpetua in continuatione sortitos.

IX.

1. Sed quid terrenis obvolvisse vos sordibus deum loquimur matrem, cum ab Iovis ipsius maledictis nullam pausam facere vel exigui temporis intercapedine quiveritis?

2. "Cum in summo Agdi vertice deum dormiret tum genetrix, obrepere conquiescentis pudori filius, inquitis, insidiator enisus est".

3. - Post innumeras virgines et spoliatas castitate matronas etiamne in matrem cupiditatis infandae spem Iuppiter cepit, nec ab illius adpetitionis ardore horror eum quivit avertere, quem non hominibus solis sed animalibus quoque nonnullis natura ipsa subiecit, et ingeneratus ille communiter sensus?

4. An respectus pietatis et honesti Capitoliorum defuit praesidi, nec quid sceleris cuperet conturbatis per insaniam mentibus aut retractare poterat aut pervidere?

5. Sed ut res est, ponderis et maiestatis oblitus ad furta illa flagitiosa correpens ibat, pavens ac trepidus, anhelitu oris presso, suspensis per formidinem gressibus et inter media constitutus sollicitudinis speique confinia palpabat res intimas, altitudinem dormientis et matris patientiam temptans.

6. O rerum imaginatio indecora! o habitus foedus Iovis ad obsceni certaminis expeditionem parati! Ergone ille rex mundi, cum incautus et properus obreptionis esset reiectus a furto, in inpetum se vertit et quoniam rapere voluptatem insidiosa fraude non quivit, vi matrem adgressus est et apertissime coepit venerabilem subruere castitatem? Conluctatus ergo diutissime cum invita est, victus, fractus superatus que defecit, et quem pietas diiugare ab infando matris non valuit adpetitu, effusa libido diiunxit?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License