1. Nisi
forte dicetis: "Conventionis huiusmodi coetum genus vitat atque execratur
humanum, apud deos incesta sunt nulla".
2. - Et
cur mater acerrime pugnabat inferenti vim filio? Cur ab illius amplexibus
tamquam inlicitos vitans refugiebat adtactus?
3. Nam
si nihil esset in re mali, tam gerere illa morem sine ulla retractione debuerat
quam volebat hic cupide adpetitionis suae inritamenta complere.
4. Et
sane hoc loco frugalitatis magnae viri et circa res etiam flagitiosi operis
parciores, ne sancta illa semina frustra videantur effusa, "silex, inquit,
ebibit Iovialis incontinentiae foeditatem".
5. -
Quid deinde, quaeso, consecutum est? Dicite. "In sinu medio lapidis atque
in illa cotis duritie informatus atque animatus est infans, Iovis magni futura
progenies".
6. - Non
est facile contradicere tam prodigiosis conceptionibus tamque miris. Cum enim
genus humanum ex lapidibus apud vos ortum procreatumque dicatur, necesse est
credere et receptacula lapides habuisse genitalia et iaculatam conbibisse
sementem et completis temporibus sustulisse alvos graves et ad postremum
peperisse feminei moris difficultate conixos.
7. Illud
nostram subigit curiositatem requirere: "Cum post decem menses redditum
esse dicatis partum, illo tempore quo in utero lapidis fuit clausus quibus
alimoniis inrigatus est, quibus sucis, vel ex rigore quae saxeo nutricia potuit
ducere, ut est fetibus sollemne de matribus?".
8.
"Nondum, inquit, contigerat lucem et tonitrus patrios iam mugiens
imitatusque referebat: et postquam illi datum est caelum diemque conspicere,
obvia quaeque vastabat incursans atque ipsos sibi spondebat deos caeli posse ab
regione detrudere".
9. - O
cauta et provida deum mater, quae ne nati invidiam tam insolentis subiret aut
mugiens fetus somnis suis officeret aut interpellaret quietem, subtraxit se
ipsam et seminis illud nocentissimum virus transmisit ab se longe et saxorum
asperitatibus propinavit.
1.
"Aestuatum est in conciliis deorum quibusnam modis esset intractabilis
illa feritas edominari, et cum via nulla superesset, ad opem concursum est
unicam, ut mero madidaretur multo et virilibus spoliaretur abscisis".
2. -
Quasi vero adfecti corporalibus his damnis fiant languidioris audaciae, et non
cotidie videamus eos qui sibi demessuerint has partes maioris petulantiae fieri
atque omnibus postpositis pudoris et verecundiae frenis in obscenam
prorumperevilitatem flagitiorum confessione vulgata.
3.
Vellem tamen videre, si esset mihi his nasci temporibus datum, patrem illum
Liberum debellatorem ferocitatis Agdestiae, post deorum augustissimas curias
caeli ab culminibus lapsum, peniculamenta decurtantem cantheriorum, innectentem
laqueos mobiles, aquarum innoxias puritates multa sauciantem vi meri, et
postquam ebrietas potu emersit, inseruisse caute manus, contrectavisse
virilia dormientis, atque ut omnia cingerent circumpositi laqueorum morsus,
artificii curas ita tum rebus adhibuisse perituris.
1. Hocine de diis
quisquam vel exigua dixerit eorum opinione pollutus? Aut si talibus occupati
sunt negotiis cogitationibus curis, quisquam eos sapiens aut deos esse
crediderit aut mortalium saltem in numero conputaverit?
2. Agdestis iste, oro,
cuius obscenitas amputata securitatem fuerat inlatura caelestibus, ex terrenis
animantibus unus fuit an deorum aliquis et inmortalitatis praeditus honore?
3. Si enim nostrae
sortis et condicionis habebatur humanae, cur terrorem tantum numinibus
inferebat?
4. Deus autem si
fuerat, qui potuit decipi aut de divino aliquid ex corpore desecari?
5. Sed quaestionem
movemus parte in hac nullam; fuerit licet de divino genere vel ex nobis
aliquis, si hoc rectius existimabitis dici: etiamne fluore de sanguinis et ex
genitalibus amputatis arbor mali enata est punici, tantumque quod vis illa
telluris cooperta est gremio solum radice complexa est, in stipitis exiluit
robur, oneratos fudit balaustiis ramos et in puncti spatio poma extulit mitia,
perfectionis propriae maturitate completa?
6. Et quia de rubro
exorta sunt haec sanguine, idcirco illis color est purpurei luminis suffectione
subluteus; addite huc etiam idcirco esse uvida, idcirco vinosa, quod ex
sanguine saburrati genus ducant, et fabulam convenienter implestis.
7.
O Abdera, Abdera, >dares> quantas vias mortalibus inridendi, talis si
apud te esset fabula ita conflata! Dicunt
eam cuncti patres et supereiliosae perlegunt civitates, et esse tu fatua et
stoliditatis frigidissimae iudicaris.
|