Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER V
    • Capp. XIII-XV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIII-XV

XIII.

1. "Per sinum, inquit, Nana filium concepit ex pomo". - Sequitur se ratio: ubi enim cautes et saxa pariunt dura, ibi poma necesse est suriant.

2. "Glandibus atque ficis alebat Berecyntia religatam". - Convenienter et recte: pomis enim debuerat vivere quae mater fuerat facta de pomo.

3. "Postquam fetus emissus est, longe iussus est ab Sangario proici": - quem conceptum divinitus eredidit esse iamdudum, dedignatus est subolemsui pignoris nuneupari.

4. "Lacte infans educatus hirquino est". - O fabulam sexui inimicam semper atque infestissimam masculino, in qua [se] secus virile non solum homines ponunt, sed pecudes etiam fiunt ex maribus matres.

5. "Pulcritudine inclita et praedicabili fuit insignitus decore". - Admirabilis res satis, quod non illum fetor vitabilem reddidit fugiendumque caprinus.

6. "Mater eum dilexit Magna". - Si nepotem ut avia, res simplex, sin theatra ut percrepant, infamis et flagitiosa dilectio est.

7. "Diligebat et Agdestis venatoriis eum muneribus locupletans". - Ab semiviro quidem nullum esse poterat periculum castitati, sed quid Midas horruerit, non est facile suspicantibus aestimare.

8. "Ipsis Mater est ingressa cum moenibus". - Admirabamur quidem in hac parte vires et fortitudinem numinis, sed culpamus neglegentiam rursus, quod cum legis meminisset et fati, patefecerit hostibus minus provida civitatem.

9. "Nuptialia celebrantibus vota furias Agdestis insaniamque subiecit". - Si Midas rex offenderat, qui uxore adulescentulum vinciebat, quid admiserat Gallus, quid pelicis filia, ut ille se viro, haec mammarum honestate privaret?

10. "Tibi habe haec, inquit, propter quae res tantas animorum subversionibus concitasti". - Nesciremus adhuc omnes quid in adulti corpore furor desiderasset Agdestius, nisi puer abscisa satietatis obiecisset offensi.

XIV.

1. Quid dicitis o gentes? quid huiusmodi deditae opinionibus nationes? nonne cum ista promuntur, arripit vos pudor et tantarum verecundia foeditatum?

2. Nos avemus a vobis quid de diis dignum vel audire vel discere, at vero vos nobis mammarum expromitis exsectiones, amputationes virilium veretrorum, iras sanguinem furias, interitus virginum voluntarios et ex sanguìne mortuorum flores atque arbores procreatas.

3. Dicite o iterum, ergone deum mater genitalia illa desecta cum fluoribus ipsa per se maerens officiosa sedulitate collegit, ipsa sanctis manibus, ipsa divinis contrectavit ac sustulit flagitiosi operis instrumenta foedique, abscondenda etiam mandavit terrae, ac ne nuda in gremio diffluerent sic soli, priusquam veste velaret ac tegeret, lavit utique, balsamis atque unxit?

4. Unde enim violae nasci potuissent odorae, nisi putorem membri unguentorum illa suffectio temperaret?

5. Cum historias, quaeso, perlegitis tales, nonne vobis videmini aut textriculas puellas audire taediosi operis circumscribentes moras aut infantibus credulis avocamenta quaeritantes anus longaevas et varias fictiones sub imagine veritatis expromere?

6. "Cum Iove locutus est Agdestis, ut amato restitueret vitam; adnuere Iuppiter recusavit, quia fatis potentioribus prohibebatur: ac ne esset omnino durissimus, unam largitus est gratiam, ne putore corpus dissolveretur ullo, succrescerent comae semper, minimissimus digitorum solus ut in corpore viveret, solus motus perpetuos exhiberet".

7. - Hocine quisquam admiserit aut credulitatis adsensione firmarit, pilum in mortuo crescere, partem >non> interisse et seiunctum ab lege putredinis mortale corpus adhuc usque durare?

XV.

1. Urgere vos iamdudum ad istius rei conprobationem possemus, nisi stultitiae paris esset et talia dicere et huiusmodi rerum indicia postulare.

2. "Sed historia haec falsa est neque ullam continet veritatis in se partem". - Nostra quidem nihil interest, quorum causa contenditis exterminatos esse ab terris deos, utrumne sit constans et fidei firmitate conixa an contra mendaciter et falsitatis alicuius fictione composita.

3. Nobis enim satis est, quibus hodie manifestare propositum est numina ista quae promitis, si sunt uspiam gentium atque irarum fervoribus incalescunt, non magis a nobis quam a vobis accipere offensionum furialium causas, et esse illam in rebus et a vobis in commentarios relatam et a volentibus eotidie perlegi et futuri temporis pro instructione per ordinem succedentium tradi.

4. - Quae si utique vera est, nullam videmus subesse rationem cur nobis irasci perhibeantur dii caelites, cum turpitudines illorum tantas neque nos prodiderimus neque in litteras contulerimus ullas neque in publicam testificationem sacrorum celebritatibus miserimus. Sin autem, ut remini, falsa est et mendaciis interpolata fallaeibus, ambigere hominum nullus potest, quin causa vos sitis offensae, qui vel talia quosdam conscribere siveritis aut conscripta durare saeculorum o in memoria sitis passi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License