1. Et
tamen qui potestis falsitatis arguere conscriptionem istam, cum ipsa sacra sint
testimonio, quae per cursus annuos factitatis, et eredi a vobis esse veram et
exploratae fidei iudicari?
2. Quid
enim sibi vult illa pinus, quam semper statutis diebus in deum matris
intromittitis sanctuario? Nonne
illius similitudo est arboris, sub qua sibi furens manus et infelix
adulescentulus intulit et genetrix divum in solatium sui vulneris consecravit?
3. Quid lanarum
vellera, quibus arboris conligatis et circumvolvitis stipitem? nonne illarum
repetitio lanarum est, quibus Ia deficientem contexit et teporis aliquid rata
est se posse membris conciliare frigentibus?
4. Quid compti
violaceis coronis et redimiti arboris ramuli? nonne illud indicant, uti mater
primigeniis floribus adornaverit pinum, miserabilis indicem testimoniumque
fortunae?
5. Quid pectoribus
adplodentes palmas passis cum crinibus Galli? nonne illos referunt in memoriam
luctus, quibus mater turrita cum Agdesti lacrimabili puerum prosecuta est
heiulatu?
6. Quid temperatus ab
alimonio panis, cui rei dedistis nomen castus? nonne illius temporis imitatio
est quo se numen ab Cereris fruge violentia maeroris abstinuit?
1. Aut
si ea quae dicimus non sunt ita, vos edissertate, vos dicite: evirati isti
mollesque, quos interesse vobiscum in istius numinis videmus sacris, quidnam
istic habeant negotii sollicitudinis curae, et cur more lugentium caedant cum
pectoribus lacertos et fortunam imitentur in lamentabili constitutorum sorte?
2. Quid
coronae, quid violae, quid volucra mollium velamenta lanarum? Cur ad ultimum
pinus ipsa, paulo ante in dumis inertissimum nutans lignum, mox ut aliquod
praesens atque augustissimum numen deum matris constituatur in sedibus?
3. Aut
enim haec causa est, quam in vestris scriptis et commentariis invenimus, et
manifestum vos est non divinas conficere caerimonias sed imaginem tristium
redintegrare gestorum; aut si alia ratio est, quam mysterii nobis abnegavit
obscuritas, et ipsa quoque necesse est turpitudinis alicuius participetur
infamia. Quis est enim qui
credat, honestatis aliquid in ea re esse quam initiant viles Galli, effeminati
conficiant exoleti?
1.
Postulat quidem magnitudo materiae atque ipsius defensionis officium, ut
similiter ceteras turpitudinum species persequamur, vel quas produnt
antiquitatis historiae vel mysteria illa continent sancta quibus initiis nomen
est et quae non omnibus vulgo sed paucorum taciturnitatibus traditis.
2. Sed
sacrorum innumeri ritus atque adfixa deformitas singulis corporaliter prohibet
universa nos exsequi: quinimmo, ut verius experimamus, a quibusdam nos ipsi
consilio et ratione deflectimus, ne dum expelicare contendimus cuncta,
expositionis ipsius contaminationibus polluamur.
3.
Fentam igitur Fatuam, Bona quae dicitur Dea, transeamus, quam murteis caesam
virgis, quod marito nesciente seriam meri ebiberit plenam, Sextus Clodius
indicat sexto de diis graeco, signumque monstrari quod, cum ei divinam rem
mulieres faciunt,vini amphora constituatur obtecta nec myrteas fas sit inferre
verbenas, sicut suis scribit in causalibus Butas.
4. Sed
et deos Conserentis pari more ac dissimulatione taceamus, quos cum ceteris scribit
Flaccus in humani penis similitudinem versos obruisse >se> cineri, qui
sub ollula fuerat factus extorum: quem cum Tanaquil dimoveret Etruriae
disciplinarum perita, subrexisse se deos et nervis obduruisse divinis.
5.
Corniculanae inde imperavisse captivae, ut intellegeret et agnosceret quid sibi
res vellet; Ocrisiam prudentissimam feminam divos inseruisse genitali,
explicuisse motus certos: tunc sancta ecferventia numina vim vomuisse Lucilii
ac regem Servium natum esse Romanum.
|