1. Non
esse arbitror necessarium sermone quoque hic multo membra ire per singula
quantaeque insint in partibus pravis turpitudinum scatebrae flagitiorumque
monstrare.
2. Quis
est enim mortalium vel exiguae humanitatis sensum ferens qui non ipse
pervideat, qualia sint haec omnia, quam scelerata, quam foeda quantasque ignominias
differant ex ipsis mysteriorum sacris et ex sacrorum originibus indecoris?
3.
"Iuppiter, inquit, exarsit in Cererem". - Quid tantum, quaeso, de
vobis Iuppiter iste quicumque est meruit, quod genus est nullum probri, infame,
adulterium nullum, quod in eius non caput velut in aliquam congeratis vilem
luteam que personam?
4.
"Matrimonii prodidit ius Leda": - Iuppiter esse dicitur auctor
culpae. "Virginitatem Danae custodire nequivit": - furtum esse
narratur Iovis.
5.
"Ad mulieris nomen properavit Europa": - expugnator pudicitiae idem
esse iactatur. "Alcumena Electra Latona Laodamia, mille aliae virgines ac
mille matres cumque illis Catamitus puer pudoris spoliatus est honestate":
- eadem ubique est Iuppiter fabula, neque ullum turpitudinis genus est, in quo
eius non nomen consociatis libidinibus conseratis, ut videatur miserabilis prorsus
nullam non esse causam ob aliam natus, nisi ut esset criminum sedes,
maledictorum materia, locus quidam expositus, in quem spurcitiae se omnes
sentinarum conluvionibus derivarent.
6. Quem
tamen si diceretis cum extraneis habuisse commercium feminis, impia res quidem,
sed tolerabilis esset maledictionis iniuria. Etiamne in matrem, etiamne in
filiam efferati pectoris appetitionibus adhinnivit, neque illum sanctitas aut
reverentia genetricis, horror etiam pignoris ex se sati ab imagine potuit tam
foedae cogitationis abducere?
1.
Vellem itaque videre patrem illum deorum Iovem, aeternam rerum atque hominum
potestatem, bubulis esse cohonestatum cornibus, hirsutas agitantem aures,
contractis in ungulas gressibus rumigantem pallentis herbas et ex parte postica
caudam suffragines talos molli fimo perlitum atque intestina proluvie
delibutum.
2.
Vellem, inquam, videre - dicendum est enim saepius - torquentem illum sidera et
qui pallidas nationes fragore perterret et prosternit consectantem vervecum
greges, inspicientem testiculos arietinos, arripientem hos manu censoria illa
atque divina qua vibrare coruscos ignes et saevire fulminibus suetus est, tum
deinde secreta rimantem ferventi nullificamine summotisque arbitris
circumiectas prolibus diripientem membranulas ferventique adhuc matri velut
quasdam infulas eliciendae miserationis offerentem: deductum pallidum saucium,
simulantem doloris cruces et ad fidem facto faciendam arietino sanguine
coinquinatum et >in> mendacia vulneris laneis fasceis linteolisque
contectum.
3.
Hocine audiri et perlegi sub mundi hoc axe? Et eos qui haec tractant existimari
se velle pios, sanctos religionumque custodes? Estne aliquod sacrilegium hoc
maius, aut ulla mens inveniri tam inreligiosis potest opinionibus praedita quam
quae talia credit aut accipit aut sacrorum intimis in mysteriis prodit?
4.
Iuppiter ille quicumque est, si sentiret se esse aut si ullo sensu adficeretur
iniuriae, nonne digna res esset, propter quam iratus et percitus terram nostris
subduceret gressibus, solis lumina extingueret atque lunae, quin immo res omnes
in antiquae speciem confunderet unitatis?
1.
"Sed non sunt, inquit, rei publicae nostrae haec sacra". - Quisnam
istud dicit aut quis reponit? Romanus Gallus Hispanus Afer Germanus aut
Siculus? Et quid adiuvat causam, si vestra haec non sunt, cum qui ea conficiunt
sint vebtrarum partium? aut quid refert, utrumne ea probetis necne, cum quae
vestra sunt propria aut in simili foeditate aut turpitudinis genere
repperiantur esse maiore?
2.
Vultis enim consideremus mysteria et illa divina, quae Thesmophoria nominantur
a Graecis, quibus gente ab Attica sancta illa pervigili? consecrata sunt et
pannychismi graves?
3.
Vultis, inquam, videamus quas origines habeant quasve causas, ut Athenas etiam
probemus ipsas humanitatis artibus studiisque pollentes tam in deos dicere con
tumeliosa quam dictitent alii, nec minora ab his probra quam ceteris obiciantur
a vobis religionis sub specie publicari?
4.
"Quodam, inquiunt, tempore cum in Siciliae pratulis purpureos legeret
nondum mulier flores et adhuc virago Proserpina cumque illam per floream messem
huc atque illuc passim lectionis cupiditas avocaret, per profundae altitudinis
speluncam rex prosiliens Manium raptam virginem secum vehit et terrarum
absconditur successibus rursus.
5. Quod
cum factum nesciret aeres nec filia esset ubinam gentium suspicaretur, intendit
animum perditam toto orbe conquirere: sumit faces geminas flammis onere pressas
Aetnaeis, quibus sibi praelucens pergit ire quaesitum terrarum in regionibus
cunctis".
|