Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER V
    • Capp. XXV-XXVII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXV-XXVII

XXV.

1. "In istius conquisitionis errore Eleusinios etiam pervehitur fines. Pagi istud est nomen regione in Attica constituti.

2. Quinque illud temporis has partes incolebant terrigenae, quibus nomina haec fuerant: Baubo Triptolemus Eumolpus Eubuleus Dysaules: boum iugator Triptolemus, capellarum Dysaules custos, Eubuleus porcorum, gregis lanitii Eumolpus, a quo gens ecfluit Eumolpidarum et ducitur clarum illud apud Cecropios nomen et qui postea floruerunt caduceatores, hierophantae atque praecones.

3. Igitur Baubo illa, quam incolam diximus Eleusinii fuisse pagi, malis multiformibus fatigatam accipit hospitio Cererem, adulatur obsequiis mitibus, reficiendi corporis rogat curam ut habeat, sitientis ardori oggerit potionem cinni, cyceonem quam nuncupat Graecia: aversatur et respuit humanitatis officia maerens dea nec eam fortuna perpetitur valetudinis meminisse communis.

4. Rogat illa atque hortatur contra, sicut mos est in huiusmodi casibus, ne fastidium suae humanitatis adsumat: obstinatissime durat Ceres et rigoris indomiti pertinaciam retinet.

5. Quod cum saepius fieret neque ullis quiret obsequiis ineluctabile propositum fatigari, vertit Baubo artes et quam serio non quibat allicere ludibriorum statuit exhilarare miraculis: partem illam corporis, per quam secus femineum et subolem prodere et nomen solet adquirere genetricum, longiore ab incuria liberat, facit sumere habitum puriorem et in speciem levigari nondum duri atque histriculi pusionis.

6. Redit ad deam tristem et inter illa communia quibus moris est frangere ac temperare máerorss retegit se ipsam atque omnia illa pudoris loca revelatis monstrat inguinibus. Atque pubi adfigit oculos diva et inauditi specie solaminis pascitur: tum diffusior facta per risum aspernatam sumitatque ebibit potionem, et quod diu nequivit verecundia Baubonis exprimere propudiosi facinoris extorsit obscenitas".

XXVI.

1. Calumniari nos improbe si quis forte hominum suspicatur, libros sumat Threicii vatis, quos antiquitatis memoratis esse divinae, et inveniet nos nihil neque callide fingere neque quo sint risui deum quaerere atque efficere sanctitates.

2. Ipsos namque in medio ponemus versus, quos Calliopae filius ore edidit Graeco et cantando per saecula iuri publicavit humano: V

3. sic effata simul vestem contraxit ab imo obiecitque oculis formatas inguinibus res: quas cava succutiens Baubo manu - nam puerilis ollis vultus erat - plaudit, contrectat amice.

4. Tum dea defigens augusti luminis orbes tristitias animi paulum mollita reponit: inde manu poclum sumit risuque sequenti perducit totum cyceonis laeta liquorem.

5. - Quid Erecthidae o cati, quid cives Minervii dicitis? havet animus scire quibus sitis eloquiis tam periculosa negotia defensuri, vel artibus habeatis quibus tam confossis salutem dare personis vulneribus atque causis.

6. Non est ista falsa suscriptio nec delatione adpetimini calumniosa. Eleusiniorum vestrorum notas et origines producunt turpes et antiquarum elogia litterarum, ipsa denique symbola quae rogati sacrorum in acceptionibus respondetis: "Ieiunavi atque ebibi cyceonem"; "Ex cista sumpsi et in calathum misi"; "Accepi rursus, in cistulam transtuli".

XXVII.

1. Ergone, ut promunt sancta illa atque arcana mysteria, rapiuntur et rapiunt dii vestri, matrimonia copulant fraudibus adpetita furtivis, ab repugnantibus et invitis decus virginitatis eripitur, imminentes nesciuntur iniuriae, quidnam raptis acciderit ignoratur, amissa quaerunt ut homines et sub sole clarissimo cum lucernis et facibus orbis peragrant vastitatem?

2. Adficiuntur, aegrescunt, lugentium sumunt sordes et miseriarum insignia, atque ut animum commodare alimoniis possint victuique sumendo, non ratio, non tempus, non sermo aliquis adhibetur gravis aut adfabilitas seria, sed propudiosa corporum monstratur obscenitas obiectantur que partes illae quas pudor communis abscondere, quas naturalis verecundiae lex iubet, quas inter aures castas sine venia nefas est ac sine honoribus appellare praefatis.

3. Quidnam quaeso spectaculi, quid in pudendis fuit rei verendis que Baubonis, quod feminei sexus deam et consimili formatam membro in admirationem converteret atque risum, quod obiectum lumini conspectuique divino et oblivionem miseriarum daret et habitum >in> laetiorem repentina hilaritate traduceret? O qualia, o quanta inridentes potuimus cavillantesque depromere, si non religio nos gentis et litterata prohiberet auctoritas.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License