Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER V
    • Capp. XXVIII-XXX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXVIII-XXX

XXVIII.

1. Iam dudum me fateor haesitare circumspicere tergiversari, tricas quemadmodum dicitur conduplicare Tellenas, dum pudor me habet Alimuntia illa proferre mysteria, quibus in Liberi honore patris phallos subrigit Graecia et simulacris virilium fascinorum territoria cuncta florescunt.

2. Quid sit istud, obscurum est forsitan, et qua fiat ratione disquiritur. - Quisquis istud ignorat, disce atque admiratus res tantas puris semper in sensibus meticulosa observatione custodi.

3. "Cum inter homines, inquiunt, esset adhuc Nysius et Semeleius Liber, nosse inferos expetivit et sub Tartari sedibus quidnam rerum ageretur inquirere: et cupiditas haec eius nonnullis difficultatibus inpediebatur, quod qua iret ac pergeret inscitia itineris nesciebat.

4. Prosumnus quidam exoritur ignominiosus amator dei atque in nefarias libidines satis pronus, qui se ianuam Ditis atque Acherusios aditus pollicetur indicaturum, si sibi gereret [et] morem deus atque uxorias voluptates pateretur ex se carpi.

5. Deus facilis iurat potestatis futurum ac voluntatis se eius, sed cum primum ab inferis conpos s.u.i voti atque expeditionis redisset.

6. Viam comiter Prosumnus edisserit atque in limine ipso prostituit inferorum. lnterea dum Liber stygem Cerberum Furias atque alias res omnis curiosa inquigitione conlustrat, ex viventium numero index viae decidit atque ex more sepelitur humano.

7. Emergit ab inferis Evius et recognoscit extinctum ducem: qui ut fidem compleret pacti et iurandi solveret religione se iuris, locum pergit ad funeris et ficorum ex arbore ramum validissimum praesecans dolat runcinat levigat et humani speciem fabricatur in penis, figit super aggerem tumuli et postica ex parte nudatus accedit subdit insidit.

8. Lascivia deinde surientis adsumpta huc atque illuc clunes torquet et meditatur ab ligno pati quod iam dudum in veritate promiserat".

XXIX.

1. Ac ne quis forte a nobis tam impias arbitretur confictas res esse, Heraclito ut testi non postulamus ut credat nec mysteriis volumus quid super talibus senserit ex ipsius accipiat lectione: totam interroget Graeciam, quid sibi velint hi phalli, quos per rura, per oppida mos subrigit et veneratur antiquus, inveniet causas eas esse quas dicimus: aut si fuerit puditum veritatem simpliciter explicare, quid obscurare, quid tegere causam ritus atque originem proderit, >cum> criminatio ipsa religionis in re sit?

2. Quid dicitis o gentes, quid occupatae, quid deditae templorum venerationibus nationes? Ad haecine nos sacra flammis exiliis caedibus atque alio genere suppliciorum compellitis et crudelitatis metu? Hoscine nobis deos inportatis insinuatis infligitis, quorum similes nec vos esse neque alium velitis quemquam sanguinis vobis gradu et iure familiaritatis adiunctum?

3. Potestisne impubibus et praetextatis vestris quas Liber induxerit pactiones suis cum amatoribus indicare? Potestis vestras nurus, quinimmo vobis matrimonio coniugatas ad verecundiam Baubonis impellere atque ad pudicas (lereris voluptates?

4. Vultis vestri iuvenes sciant audiant discant, Iuppiter ipse qualis in unam extiterit atque alteram matrem? vultis adultae virgines robustique adhuc patres, idem iste in filiam qua luserit arte, cognoscant? vultis germani iam fervidi atque ex isdem seminibus fratres eandem rursus accipiant concubitus, lectulos non esse aspernatum sororis?

5. Ita ergo non protinus ab huiusmodi fugiendum diis longe ac ne inrepat in animum tam inpurae religionis obscenitas, audientia tota claudenda est?

6. Quis est enim mortalium tam pudicis moribus institutus, quem non ad huiusmodi furias deorum documenta proritent? aut quis suas comprimere cupiditates a cognatis valeat reverendis que personis, cum apud superos sanctum nihil in libidinum videat confusione servatum?

7. Ubi enim primam perfectamque naturam inter fines constiterit iustos cupidinem suam non valuisse frenare, cur non in promiscuos adpetitus effundat se homo et ingenita fragilitate praeceps datus et magisterio sanctae divinitatis adiutus?

XXX.

1. Iam dudum me fateor reputantem mecum in animo rerum huiuscemodi monstra solitum esse mirari, audere vos dicere quemquam ex is atheum inreligiosum sacrilegum qui deos esse omnino aut negent aut dubitent aut qui eos homines fuisse contendant et potestatis alicuius et meriti causa deorum in numerum relatos: cum si verum fiat atque habeatur examen, nullos quam vos magis huiusmodi par sit appellationibus nuncupari, qui sub specie cultionis plus in eos ingeratis maledictionum et criminum quam si aperte hoc facere confessis maledictionibus coinbibissetis.

2. Deos esse qui dubitat aut esse omnino qui negat, quamvis sequi sententias inmanes opinionum videatur audacia, sine ullius tamen insectatione personae fidem rebus non adcommodat involutis: et qui generis adseverat eos fuisse terreni, quamvis eos privet sublimitate caelitum, subsicivis tamen adcumulat laudibus, siquidem illos divinitatis ad meritum beneficiis autumat et virtutum admirationibus sublevatos.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License