1. Vos vero, qui
vindices et eorum contenditis immortalitatis esse propagatores, unum ex his
quempiam praeteristis, transistis vestris maledictionibus invulneratum?
2. Aut genus ullum est
probri tam communi exstimatione damnabile quod in eos conferre metueritis vel
nominis saltem auctoritate tardati?
3. Quis caduca et
mortalia corpora deos edidit amasse? - non vos?
4. quis illa furta
dulcissima in alienis genialibus perpetrasse? - non vos?
5. quis cum matribus
liberos, quis cum suis virginibus rursus patres infaustos miscuisse concubitus?
- non vos?
6. quis scitulos
pusiones atque adultos venustissimis lineis adpetitos esse inceste? - non vos?
7. quis abscisos, quis
exoletos, quis versipelles, quis fures, quis in vinculis habitos, quis in
catenis, quis denique fulminibus adpetitos, quis vulneratos, quis obisse
supremos dies, sepulturas etiam meruisse terrenas? - non vos?
8. Cum igitur a vobis
tot et tanta conflata sint deorum in contumelias crimina, audetis obicere
nostri nominis causa numinum esse offensas mentes, cum iamdudum vos
· queat irarum esse tantarum reos
et divinae indignationis auctores?
1. "Sed erras,
inquit, et laberis satisque te esse imperitum, indoctum ac rusticum ipsa rerum
insectatione demonstras.
2. Nam istae omnes
historiae, quae tibi turpes videntur atque ad labem pertinere divinam, mysteria
in se continent sancta, rationes miras atque altas nec quas facile quivis
possit ingenii vivacitate pernoscere.
3. Neque enim quod
scriptum est atque in prima est positum verborum fronte, id significatur et
dicitur, sed allegoricis sensibus et subditivis intelleguntur omnia illa
secretis.
4. Itaque qui dicit
cum sua concubuit Iuppiter matre non incestas significat aut propudiosas
Veneris conplexiones, sed Iovem pro pluvia, pro tellure Cererem nominat.
5. Et qui rursus
perhibet lascivias eum exercuisse cum filia, nihil de foedis voluptatibus
loquitur, sed pro imbris nomine ponit Iovem, in filiae significatione sementem.
6. Sic et ille qui
raptam Dite a patre Proserpinam dicit, non ut reris in turpissimos adpetitus viraginem
dicit raptam, sed quia glebis occulimus semina, isse sub terras deam et cum
Orco significat foedera genitalis conciliare feturae.
7. Consimili ratione
et in historiis ceteris aliud quidem dicitur, sed intellegitur aliud, et sub
vulgari simplicitate sermonis latet ratio secreta et altitudo involuta
mysterii".
1.
Argutiae sunt ut apparet atque acumina haec omnia, quibus fulcire sollemne est
malas in iudiciis causas, quinimmo, ut verius dicam, sophisticarum
disputationum colores, non quibus [non] verum sed imago et species veri semper
atque umbra conquiritur.
2. Nam
quoniam rectas accipere lectiones pudet dedecet indecorum est, >decursum
est> in has partes, ut alia subiceretur res alii et in speciem decoris
turpitudinis interpretatio cogeretur.
3. Sed
quid ad nos istud, an alii sensus aliaeque sententiae conscriptionibus vanis subsint?
Nobis enim satis est, qui deos a vobis scelerate contendimus impieque tractari,
quod scriptum est, quod auditur accipere nec curare in abdito quid sit, cum
contumelia numinum non in obscura sensuum mente sed in verborum eminentium
significatione teneatur.
4. Ac ne
tamen videamur inspicere quale sit istud quod dicitur nolle, primum illud a
vobis, si modo commodare patientiam vultis, exquirimus primum: allegorico
genere vel scripta haec esse vel eodem modo intellegi oportere, unde est vobis
cognitum vel unde intimatum?
5. in
consilium scriptores advocare vos solent? in eorum pectoribus
latitabatis, cum pro aliis res alias inter veritate capta subdebant?
6.
Deinde si illi rationis alicuius et religionis metu mysteria illa convolvere
tenebrosa obscuritate voluerunt, quantum vobis audaciae est, ut quod illi
noluerunt vos velitis intellegere, vos scire et cunctorum substernere notioni quod
illi frustra verbis minus verum significantibus occulerunt?
|