1. Sed
ut vobis adsentiamur in fabulis his omnibus cervas pro Iphigeniis dici, undè
tamen vobis liquet, cum allegorias istas vel explanare >velitis> vel
pandere, eadem vos interpretari eademque sentire quae sub tacitis
cogitationibus ipsis ab historicis sensa sunt nec per voces proprias,
significationibus sed aliis explicata?
2. vos
Iovis et Cereris coitum imbrem dicitis dictum telluris in gremium lapsum:
potest alius aliud et argutius fingere et veri cum similitudine suspicari, potest
aliud tertius, potest aliud quartus atque ut se tulerint ingeniorum opinantium
qualitates, ita singulae res possunt infinitis interpretationibus expelicari.
3. Cum
enim rebus occlusis omnis ista quae dicitur allegoria sumatur nec habeat finem
certum in quo rei quae dicitur sit fixa atque immota sententia, unicuique
liberum est in id quo velit adtrahere lectionem et adfirmare id positum in quod
eum sua suspicio et coniectura opinabilis duxerit.
4. Quod
cum ita se habeat, qui potestis res certas rebus ab dubiis sumere atque unam
adiungere significationem dicto quod per modos videatis innumeros expositionum
varietate deduci?
1.
Denique si adcommodum ducitis, etiam illud a vobis repetita interrogatione
conquirimus, omnesne has fabulas existimetis id est singulas totas ambifarias
ac bilingues et versipellibus esse scriptas modis an alias earum partes nihil
ambiguum dicere, alias vero multifidas atque allegorici tegminis superiectione
velatas?
2. Si
enim ad finem a capite textus omnis expositionis et series obtentionibus
allegoricis clausa sunt, edissertate, monstrate, quid pro rebus singulis, quas
unaquaeque eloquitur fabula, supponere debeamus et promere quasque in res alias
atque intellegentias vocare.
3. Ut
enim Iovem pro pluvia, Cererem verbi causa pro terra vultis audire et pro
Libera ac patre Dite submersionem seminis atque iactum, ita dicere vos
convenit, quid pro tauro debeamus accipere, quid pro indignatione Cereris atque
ira quid sibi velit Brimo verbum, quid Iovis solliciti supplicatio, quid
allegati caelites nec auditi, quid exsectus aries, quid exsecti arietis proles,
quid satisfactio his facta, quid quae rursus gesta sunt libidine obsceniore cum
filia.
4.
Consimiliter et in altera fabula Hennae nemus et flores quid sint, quid sumptus
ignis ex Aetna conprehensaeque isto faces, quid peragratio cum his orbis, quid
Attica regio, quid Eleusinius pagus, quid Baubonis tugurium atque hospitium
rusticanum, quid cyceonis significet potio, quid aspernatio potionis, quid
novatio et revelatio pudendorum, quid spectaculi flagitiosa dulcedo et ex
remediis talibus orbitatis oblivio comparata.
5.
Quodsi pro his omnibus quod oporteat subici rerum immutatione monstratis, erit
ut vobis adsensum super tali adseveratione tribuamus: sin autem singula in
singulis neque potestis opponere nec alterum >in> rerum vocare contextum,
quid allegoricis obscuritatibus honestatis id quod simpliciter scriptum est et
communem ad intellegentiam publicatum?
1.
"Nisi forte dicetis non toto in historiae corpore allegorias has esse,
ceterum partes alias esse communiter scriptas, alias vero dupliciter et
ambifaria obtentione velatas".
2. - Urbana est ista
subtilitas, et quibuslibet brutis patens. Nam quia cuncta quae scripta sunt
inexpeditissimum vobis est traducere invertere derivare, eligitis quaedam
vestrae convenientia voluntati et ex ipsis optinere contenditis nothas atque
adulteras lectiones interiori esse superpositas veritati.
3. Quod tamen ut vobis
ita sese habere quemadmodum dicitis adnuamus, qui scitis aut unde cognoscitis,
utra pars sit sententiis historiae scripta simplicibus, utra vero sit dissonis
atque alienis significationibus tecta? Potest enim fieri, ut quod vos
existimatis sic esse aliter se habeat, ut quod aliter creditis conceptionibus
aliis contrariisque prolatum sit.
4. Ubi enim dicitur in
unius materiae corpore pars esse allegorice scripta, indubitabili altera
sermone rectoque, nec inest in re signum quo differitas indicari ambiguorum
possit simpliciterque dictorum, tam potest quod simplex est ambiformiter dictum
existimari quam quod ambigue scriptum est reclusis esse obtentionibus credi.
Quod quidem quo genere aut fiat aut fieri posse credatur, intellegere
confitemur minime nos posse.
|