1.
Inspiciamus enim quod dicitur hoc modo. "In nemore, inquit, Hennensi
quondam flores Proserpina lectitabat >virago>". - Integrum adhuc
istud est et recta pronuntiatione prolatum; nam et nemus et flores quid sint,
quid Proserpina, quid virago, cunctis indubitabiliter notum est.
2.
"Emicuit Summanus e terris curru quadriiugo vectitatus". - Simplex et
hoc aeque est; nam quadrigae, currus atque Summanus interpretationem desiderant
nullam. "Inprovisus Proserpinam
rapuit et sub terras secum avexit". "Seminis, inquit, abstrusio
raptione in Proserpinae nuncupatur".
3. - Quid accidit,
quaeso, ut in aliud subito converteretur historia, semen Proserpina diceretur,
ut quae virago iamdudum florum in lectionibus habebatur, postquam sublata et
rapta est, significationem coeperit habere sementis?
4. "Iuppiter,
inquit, in taurum versus concubitum matris suae Cereris appetivit: ut expositum
supra est, nominibus his tellus et labens pluvia nuncupatur". - Legem
allegoricam video tenebrosis ambiguitatibus explicatam. "Irata Ceres est
et exarsit et arietis proles pro poena atque ultione suscepit". - Hoc
iterum video communibus in proloquiis promptum; nam et ira et testes
satisfactio suis in moribus et condicionibus dicta sunt. Quid ergo hic
accidit, ut ab Iove, qui pluvia, et ab Cerere, quae appellata est terra, res
transiret ad verum Iovem atque ad rerum simplicissimam dictionem?
1. Aut
igitur debent allegorico genere omnia esse scripta et posita demonstrandaque
universa nobis, aut genere isto conscriptum est nihil, quoniam esse quod
creditur t quasi parte ex historiae non videtur.
2.
"Allegorico genere scripta sunt haec omnia". - Minime istud videtur
certum. " <qua> quaeritis ratione, qua causa?". - Quia omne
quod gestum est et in alicuius operis evidentia constitutum est conversionem
non potest in allegoricam duci; neque enim potest infectum esse quod factum est
aut rei gestae natura in alienam potest degenerare naturam.
3.
Numquid bellum Iliacum in Socraticam verti condemnationem potest, aut pugna
illa Cannensis proscriptio fieri crudelitasque Sullana?
4.
Potest quidem proscriptio, quemadmodum Tullius26 ludit, pugna dici
appellarique Cannensis, sed quae gesta est dudum, pugna esse non potest eadem
eademque proscriptio; neque enim quod gestum est potest aliud ut dixi quam id
esse quod gestum est, aut in alienam migrare substantiam id quod in vi propria
atque in sui generis qualitate defixum est.
1. Unde
igitur probamus historias has omnes rerum esse gestarum conscriptiones?".
- Ex sollemnibus scilicet sacris atque initiorum mysteriis, vel quae statis
fiunt temporibus ac diebus vel quae in abdito tradunt gentes moris proprii
perpetuitate servata.
2. Neque
enim credendum est sine suis originibus haec esse, frustra atque inaniter fieri
nec habere coniunctas primis institutionibus causas.
3. Pinus
illa, sollemniter quae in Matris infertur sanctum deae, nonne illius imago est
arboris, sub qua sibi Attis virum demessis genitalibus abstulit et quam
memorant divam in solatium sui consecravisse maeroris?
4.
Phallorum illa fascinorumque subrectio, quos ritibus annuis adorat et
concelebrat Graecia, nonne illius facinoris similitudinem refert quo se ab
debito >Liber> liberavit?
5. Eleusinia
illa mysteria et sacrorum reconditi ritus cuius memoriam continent? Nonne
illius erroris quo in filiae conquisitione Ceres, fessa oras ut venit ad
Atticas, triticeas attulit fruges, Nebridarum familiam pellicula cohonestavit
hinnulae et illud spectaculum maximum Baubonis in inguinibus risit?
6.
Aut si alia causa est, nihil ad nos istud, dummodo causa cuncta ista confiant.
Neque enim credibile est nullis antecedentibus causis suscepta haec esse, aut
insanire iudicandum est Atticos, qui sibi ritum religionis adfinxerint
conflatum rationibus nullis.
7. Quod si liquet et
constat, id est si rebus actis mysteriorum causae atque origines effluunt, in allegoricas
species nulla possunt conversione traduci. Quod enim factum, gestum est, infectum non potest
fieri rerum prohibente natura.
|