1. Et
tamen ut vobis ita se habere adsentiamur res istas, id est ut historiae aliud
verbis sonent, nescio quid aliud more hariolantium dicant, ita non
animadvertitis, non videtis, quanta istud dicatur [et] cum ignominia fieri
contumeliaque divorum?
2. An
iniuria gravior ulla potis est reperiri, quam terram et pluviam vel quodlibet
aliud - nihil enim refert quae fiat interpretatione conversio - Iovis et
Cereris dicere atque appellare concubitum et cum deorum criminibus labem imbris
e caelo et telluris significare madorem?
3.
Potest inreligiosius quippiam vel exi stimari vel credi quam semina terris
mersa vel quodlibet aliud - nihil enim similiter refert - raptum Proserpinae
dicere et cum nota Ditis patris rei rusticae de opere proloqui?
4. Nonne
milies optatius fuit elinguem fieri atque mutum, quam scaturriginem istam vocis
et strepitum foedae loquacitatis amittere, quam deorum nominibus res appellare
turpissimas, quinimmo turpibus deorum factis negotia significare volgaria?
1.
"Antea mos fuerat in allegorica dictione honestissimis sensibus obumbrare
res turpes et foeda prolatu honestorum convestirier dignitate".
2. - At
vero vobis auctoribus per turpitudinem dicuntur res graves et castitate
pollentia obscenis commorantur in vocibus, ut quod olim gravitas foedorum
verecundia contegebat nunc viliter turpiter que dicatur dignorum elocutione
mutata.
3.
"Quod in adulterio dicimus Martem, inquit, et Venerem Vulcani esse
circumretitos arte, cupiditatem dicimus atque iram vi pressas consilio que
rationis". - Quid enim prohibebat, quid obstabat, suis unamquamque rem
verbis et suis significationibus promere?
4. Immo
quid urguebat, cum nescio quid indicare per commentarios et scripta voluisses,
nolle illud intellegi quod indicares, sed contrarias res simul una expositione
suscipere, studium docere cupientis et nolentis ostendere malignitatem?
5. An
deos adulteros dicere periculum habuit nullum, prolatio cupidinis atque irae
linguam et os fuerat obsceno coinquinatura contactu? Quod si utique fieret et allegoricae caecitatis
obumbratio tolleretur, et facilis ad discendum res esset et deorum dignitas
conservaretur inlaesa.
6. Nunc vero cum dicitur
in Martis et in Veneris vinctione vitiorum esse significata compressio,
perversissimae res duae simul isdem temporibus fiunt, ut et foedorum species
intellectum subiciat honestatis et prius animum turpitudo quam religionis
alicuius perstringat auctoritas.
1.
"Nisi forte dicetis - hoc enim solum restat, quod a vobis posse videatur
opponi - deos sua mysteria nolle ab hominibus sciri et idcirco historias
ambagibus esse allegoricis scriptas".
2. - Et unde vobis est
liquidum, quod hominibus superi nolint sua mysteria publicari? Unde illa vos
scitis aut cur ea dissolvere in allegoriarum explanatione curatis?
3. Ad extremum et
ultimum quid sibi dii volunt, ut honesta cum nolint, turpissima de se dici
atque indecora patiantur?
4. "Attidem cum
nominamus, solem, inquit, significamus et dicimus": - sed si Attis sol
est, quemadmodum conmemoratis et dicitis, quis erit Attis ille, quem in Phrygia
genitum vestrae produnt atque indicant litterae, quem passum esse res certas,
fecisse item res certas, quem in spectaculis ludicris theatra universa
noverunt, cui inter sacros cultus res videmus fieri specialiter annuas
nominatimque divinas?
5.
Utrumne ab sole ad hominem an ab homine ad solem vocabuli huius facta
translatio est?
6. Si
enim nomen istud principali erat ab origine solis, quid tandem de vobis sol
aureus meruit, ut ei cum semiviro faceretis vocabulum istud >es> se
commune?
7. Sin
hirquinum et Phrygium est, quid Phaethontis genitor, pater huius luminis et
claritatis admisit, ut absciso ab homine dignus videretur vocari et augustior
fieret evirati corporis nuncupatione signatus?
|