Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER V
    • Capp. XLIII-XLV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XLIII-XLV

XLIII.

1. Sed quid sit istud, iam promptum est omnibus. Nam quia talium scriptorum historiarumque vos pudet nec aboleri videtis posse ea quae sunt foede semel in commentarios relata, enitimini cohonestare res turpes atque omnibus argutiarum modis pro rebus subditis verborum invertitis corrumpitisque naturas atque ut olim accidere male sanis adsolet, quorum turbida vis morbi sensum atque intellegentiam depulit, confusa atque incerta iactatis et inanium per rerum figmenta bacchamini.

2. Esto: in Iovis et Cereris coitu inrigatio sit significata telluris, occultatio seminis patris in Ditis raptu, vina per terras sparsa distractis in visceribus Liberi, cupiditatis et temeritatis conpressio colligatio dicta sit adulterorum Veneris atque Martis.

XLIV.

1. Sed si fabulas has vultis more esse allegorico scriptas, quid ceteris fiet, quas non videmus posse versuras in huiusmodi cogi? Quid enim subiciemus pro illis fluctibus, quos super aggerem tumuli Semeleiae subolis urigo contorsit?

2. Et quid pro illis Ganymedibus raptis atque in libidinum magisteria substitutis? Quid pro illa conversione formiculae, in quam Iuppiter maximus vastitatis suae liniamenta contraxit? quid pro cycnis et satyris? quid pro aureis imbribus, in quos idem se pella? fraude induit perfida formarum varietatibus ludens?

3. Ac ne de Iove solo loqui videamur voluisse, in amoribus numinum reliquorum esse allegoriae quae possunt, quae in mercennariis condicionibus ac servitutibus, quae in vinculis orbitatibus planctibus, quae in cruciatibus vulneribus sepulturis?

4. In quo cum unam contrahere possetis culpam, conscriptione de superis tali addidistis, ut dicitur, garogerem, cum deorum nominibus appellavistis res turpes et vocabulis rursus deos rerum coinquinavistis infamium.

5. Quod si adesse hic eos aut esse illos uspiam cognitione indubitabili >cre>deretis, in mentione illorum facienda praestringeret vos metus et tamquam vos audirent vestrasque acciperent voces ita credi oportuit et haberi in cogitatione defixum.

6. Apud enim homines officiosis religionibus deditos non ipsi dii tantum, verum etiam nomina debent esse deorum reverenda, quantumque est in ipsis qui censentur his nominibus, tantum esse par est in eorum appellationibus dignitatis.

XLV.

1. Da veram iudicii formam, et in illa estis reprehensionis parte, quod in usu sermonis vestri Martem pro pugna appellatis, pro aquis Neptunum, Liberum patrem pro vino, Cererem pro pane, Minervam pro stamine, pro obscenis libidinibus Venerem.

2. Quae est enim ratio ut cum suis censeri appellationibus res possint, nominibus cognominentur deorum, et ea fiat numinibus contumelia quam nec homines sustinemus, si nostra quis nomina res ducat atque invertat in frivolas? "Sed oratio sordida est, verbis fuerit polluta si talibus". - Verecundia at laude condigna! Erubescitis panem et vinum nominare et pro coitu Venerem non metuitis dicere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License