I.
1. Nunc
quoniam summatim ostendimus, quam impias de diis vestris opinionum
constitueritis infamias, equitur ut de templis, de simulacris etiam
sacrificiisque dicamus deque alia serie quae his rebus adnea est et vicina
copulatione coniuncta.
2. In
hac enim consuestis parte crimen nobis maximum impietatis adfigere, quod neque
aedes sacras venerationis ad officia construamus, non deorum alicuius
simulacrum constituamus aut formam, non altaria fabricemus, non aras, non
caesorum sanguinem animantium demus, non tura neque fruges salsas, non denique
vinum liquens paterarum effusionibus inferamus.
3. Quae
quidem nos cessamus non ideo vel exaedificare vel facere, tamquam inpias
geramus et scelerosas mentes aut aliquem sumpserimus temeraria in deos
desperatione contemptum, sed quod eos arbitramur et credimus - si modo dii
certi sunt et nominis huius eminentia praediti - honorum haec genera aut risui
habere si rideant aut indigne perpeti si motibus exasperentur irarum.
1. Ut
enim noscatis, quid de isto nomine sentiamus iudicii que simus cuius,
existimamus nos eos, si modo dii certi sunt, ut eadem rursus satiateque
dicantur, cunctarum esse debere perfectarum que virtutum, sapientes iustos
aves, si modo nulla est culpa quod eos laudibus adcumulamus humanis, intestinis
pollentes bonis, nec extraneis adminiculis <se> addicere quo illis
integritas inoffensae beatitudinis conpleatur, ab adfectibus cunctis et cunctis
perturbationibus liberos non ira effervere, non ullis cupiditatibus exlo
citari, calamitatem inrogare nullis, non ex malis hominum crudelem accipere
voluptatem, non terrere portentis, non prodigiosas ostentare formidines, non
votorum debitis habere obnoxios et obligatos nec piaculares hostias signis
minacibus postulare, non pestilentias, non morbos corruptione aeris inducere,
non adurere siccitatibus fruges, non caedibus interesse bellorum, non urbium
stragibus, non adversa his velle, non illorum commoditatibus suffragari: sed,
quod magnarum est mentium, pari pendere cunctos lance et individuas cunctis
benivolentias exhibere.
2.
Caduci enim generis et infirmitatis humanae est contrariis agere: eosque quos
tangat adfectio pati dolere deminui sapientium scita et pronuntiata definiunt
nec posse aliter fieri quin legibus mortalitatis adstricti sint qui sint ullis
perturbationibus mancipati.
3. Quod
cum ita se habeat, qui possumus iudicari deos habere contemptui, quos, nisi
sunt recti et magnarum mentium admiratione laudabiles, deos negamus existere
nec potestatibus posse caelitibus applicari?
1.
"Sed templa illis extruimus nulla nec eorum efflgies adoramus, non
mactamus hostias, non tura ac vina libamus". - Et quid amplius possumus
vel honoris eis attribuere vel dignitatis, quam quod eos in ea ponimus parte
qua rerum caput ac dominum summum que ipsum regem, cui debent di una nobiscum,
quod esse se sentiunt et vitali in substantia contineri?
2.
Numquid enim delubris ut templorum eum constructionibus honoramus? Numquid ei
hostias caedimus? Numquid alias res damus, quas libere, profundere non est
rationis expensae sed tracti per consuetudinem moris?
3.
Etenim plena dementia est, necessitatibus tuis potentiora metiri et quae tibi
sint usui datoribus diis dare, et honorem istum, non contumeliam ducere. Templa
igitur, quaerimus, in deorum quos usus aut in rei cuius necessitatem aut
dicitis esse constructa aut esse rursus aedificanda censetis?
4.
Hiemalia sentiunt frigora aut solibus torrentur aestivis, pluvialibus nimbis
perfluuntur, ventorum eos aut turbines vexant, incursionem pati periclitantur
hostilem ferarum aut rabidos adpetitus, ut merito illos conveni;at tectorum
munitionibus claudere, saxorum aut obiectióne tutari?
5.
Templa enim haec quid sunt? Si humanam infirmitatem roges, nescio quid immane
atque amplum: si deorum potentiam metiaris, successus quidam parvi atque ut
verius eloquar genus angustissimum cavernarum paupertini cordis excogitatione
suspensum.
6.
Quorum si quaeris audire quis prior fuerit institutor, quis fabricator, aut
Phoroneus, Aegyptius aut Merops tibi fuisse monstrabitur, <aut> ut tradit
in Admirandis Varro, Iovis progenies Aeacus. Sint ergo haec licet aut ex
molibus marmoreis structa, laquearibus aut renideant aureis, splendeant hic
gemmae et sidereos evomant variata interstinctione fulgores: terra sunt haec
omnia et ex faece ultima vilioris materiae concreta.
7. Neque
enim si vos ea pretiis carioribus penditis, delectari credendum est his deos
nec recusare nec spernere quo minus se saepiant et eorum obiectibus coerceantur
inclusi.
8.
"Templum, inquit, hoc Martis est, hoc Iunonis et Veneris, hoc Herculis
Apollinis Ditis". - Quid est aliud dicere, quam domus haec Martis est,
haec Iunonis et Veneris, Apollo hic habitat, in hac manet Hercules, illa
Summanus? Ita non prima et maxima contumelia est habitationibus deos habere
districtos, tuguriola his dare, conclavia et cellulas fabricari et eis
existimari necessarias res esse, quae hominibus, felibus, quae sunt formiculis
et lacertis, quae fugacibus, pavidis atque exiguis muribus?
|