Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER VI
    • Capp. IV-VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IV-VI

IV.

1. "Sed non, inquit, idcirco adtribuimus diis templa tamquam umidos ab his imbres ventos pluvias arceamus aut soles, sed ut eos possimus coram et com minus contueri, adfari de proximo et cum praesentibus quodammodo venerationum conloquia miscere".

2. - Sub axe enim nudo et sub aetherio tegmine invocati si fuerint, nihil audiunt, et nisi de proximo admoveantur his preces, tamquam nihil dicatur, obstructi atque immobiles stabunt.

3. Atquin nos arbitramur omnem deum omnino, si modo nominis huius vi pollet, ex quacumque mundi parte quod quisque fuerit locutus, tamquam si sit praesens, audire debere, immo quod quisque conceperit sub obscuris et tacitis sensibus, cognitione anticipata praesumere, atque ut astra sol luna, cum supra terras meant, omnibus omnino cernentibus statim sunt et ubique praesentes, ita aeque convenit audientiam numinum nulli esse clausam linguae semperque esse praesentem, quamvis ad eam voces regionibus ex distantibus confluant.

4. Hoc est enim proprium deorum, conplere omnia vi sua, non partiliter uspiam sed ubique esse totos, non adesse non abesse, non cenatum ad Aethiopas pergere et post dies bis senos privatum ad domicilium redire.

V.

1. Quod si ita non erit, tollitur omnis spes opis et erit in dubio, audiamini ab dis necne, si quando res sacras caerimoniarum conficitis debitis.

2. Constituamus enim noscendae rei causa templum numinis alicuius esse apud Canarias insulas, eiusdem apud ultimam Thylem, eiusdem apud Seras esse, apud furvos Garamantas et si qui sunt alii quos ab sui notitia maria montes silvae et quadrini disterminant cardines: si omnes uno in tempore rebus divinis factis, quod sua quosque necessitas rogitare compellit, poscantque de numine, referendi beneficii quaenam omnibus spes erit, si non undique ad se missam vocem deus exaudiet et erit ulla longinquitas, quo penetrare non possit auxilium poscentis oratio?

3. Aut enim nullis erit in partibus praesens, si uspiam poterit aliquando non esse, aut aderit unis tantum, quoniam praebere communiter suum non potest atque indiscretus auditum.

4. Atque ita perficitur, ut aut nullis deus opituletur omnino, si occupatus re aliqua ad audiendas voces non quiverit advolare, aut exauditi tantummodo uni abeant soli, nihil egerint ceteri.

VI.

1. Quid quod multa ex his templa, quae tholis sunt aureis et sublimibus elata fastigiis, auctorum conscriptionibus conprobatur contegere cineres atque ossa etfunctorum esse corporum sepulturas [esse]?

2. Nonne patet et promptum est aut pro dis immortalibus mortuos vos colere aut inexpiabilem fieri numinibus contumeliam, quorum delubra et templa mortuorum superlata sunt bustis?

3. In historiarum Antiochus nono Athenis in Minervio memorat Caecropem esse mandatum terrae; in templo rursus eiusdem, quod in arce Larisae, esse conditus scribitur atque indicatur Acrisius, Ericthonius Poliadis in fano, Dairas et Immaradus fratres in Eleusinio consaepto, quod civitati subiectum est.

4. Quid Celei virgines? non in Caereris Eleusiniae humationis <usae> perhibentur officio? non in Dianae delubro, quod in Apollinis constitutum est Delii, Hyperoche Laodiceque, quas advectas illuc esse finibus ex Hyperboreis indicatur?

5. In Didymaeo Milesio aleochum dicit habuisse suprema Leandrius funeris. Leucophrynae monumentum in fano apud Magnesiam Dianae esse Myndius profitetur ac memorat Zeno.

6. Sub Apollinis arula, quae Telmessi apud oppidum visitur, Telmessum esse conditum vatem non scriptis constantibus indicatur?

7. Ptolomaeus Agesarchi de Philopatore quem edidit primo. Cinyram regem Paphi cum familia omni sua, immo cum omni prosapia in Veneris templo situm esse litterarum auctoritate declarat.

8. Infinitum est et inmensum, quibus quique in fanis toto sint in orbe describere, nec exactam desiderat curam - quamvis poenam constituerit Aegyptus in eum qui publicasset quibus Apis iaceret absconditus - polyandria illa Varronis quibus templis contegantur quasque in se habeant superlati ponderis moles.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License