1. Sed
quid ego haec parva? Regnatoris in populi Capitolio qui est
hominum qui ignoret Oli esse sepulchrum Vulcentani?
2.
Quis est, inquam, qui non sciat ex fundaminum sedibus caput hominis evolutum non
ante plurimum temporis aut solum sine partibus ceteris - hoc enim quidam ferunt
- aut cum membris omnibus humationis officia sortitum?
3.
Quod si planum fieri testimoniis postulatis auctorum, Sammonicus Granius Valerianus
vobis et Fabius indicabunt, cuius Aulus fuerit filius, gentis et nationiscuius,
<cuius> per manus servuli vita fuerit spoliatus et lumine, quid de suis
commeruerit civibus, ut ei sit abnegata telluris patriae sepultura.
4.
Condiscetis etiam, quamvis nolle istud publicare se fingant, quid sit capite
retecto factum vel in parte qua arcis curiosa fuerit obscuritate conclusum, ut
immobilis videlicet atque fixa obsignati ominis perpetuitas staret.
5.
Quod cum opprimi par esset et vetustatis obliteratione celari, conpositio
nominis iecit in medium et cum suis causis per data sibi tempora inextinguibili
fecit testificatione procedere, nec erubuit civitas maxima et numinum cunctorum
cultrix, cum vocabulum templo daret, ex Oli capite Capitolium quam ex nomine
Iovio nuncupare.
1. Satis
igitur ut opinor ostendimus templa diis immortalibus aut inaniter iis esse
constructa aut contra decus et potentiam creditam contumeliosis opinationibus
fabricat?
2. Sequitur ut de
signis aliquid simulacrisque dicamus, quae multa arte conponitis et religiosa
observatione curatis.
3. Qua in parte si
fides est ulla, constituere apud nos ipsos nullis considerationibus possumus
utrumne istud serio et cum proposito faciatis gravi an ridendo res ipsas
puerili alucinatione ludatis.
4. Si enim certum est
apud vos deos esse, quos remini atque in summis caeli regionibus degere, quae
causa, quae ratio est, ut simulacra ista fingantur a vobis, cum habeatis res
certas, quibus preces possitis effundere et auxilium rebus in exigentibus
postulare?
5. Sin autem non
creditis aut, ut mediocriter dicatur, ambigitis, etiam sic ratio quaenam est
dubiorum fingere atque instituere simulacra et quod esse non credas ventosa
imitatione formare?
6. An numquid dicitis
forte, praesentiam vobis quandam his numinum sub exhiberi simulacris, et quia
deos videre non datum est eos in solido coli et munia officiosa praestari?
7. Hoc qui dicit et
adserit deos esse non credit, nec habere convincitur suis religionibus fidem
cui opus est videre quod teneat, ne inane forte sit quod obscurum non videtur.
1.
"Deos, inquitis, per simulacra veneramur". - Quid ergo? Si haec non
sint, coli se dii nesciunt nec inpertiri a vobis ullum sibi existimabunt
honorem? Per tramites ergo quosdam et per quaedam fidei commissa, ut dicitur,
vestras sumunt atque accipiunt cultiones, et antequam hi sentiant quibus illud
debetur obsequium, simulacris litatis prius et velut reliquias quasdam aliena
ad illos ex auctoritate transmittitis.
2. Et
quid fieri potis est iniuriosius contumeliosius durius, quam deum alterum scire
et rei alteri supplicare? opem sperare de numine et nullius sensus ad effigiem
deprecari? Nonne illud est, quaeso, quod in vulgaribus proverbiis dicitur:
"Fabrum caedere cum ferias fullonem", et "Cum hominis consilium
quaeras, ab asellis et porculis agendarum rerum sententias postulare"?
|