Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER VI
    • Capp. X-XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. X-XII

X.

1. Et unde novissime scitis, an simulacra haec omnia quae dis immortalibus vicaria substitutione formatis similitudinem referant habeant que divinam?

2. Potest enim fieri, ut barbatus in caelo sit qui esse a vobis effingitur levis, potest ut senectute provectior cui puerilem commodatis aetatem, potest ut hic ravus sit qui in veritate habeat oculos caesios, displosas ut gestitet nares quem esse vos facitis figuratisque nasicam.

3. Neque enim rectum est dicere aut appellare simulacrum quod non pariles lineas principali ab ore traducat: quod esse planum et certum manifestis poterit ab rebus agnosci. Nam cum omnes homines teretem esse solem indubitabili luminum contemplatione videamus, os illi vos hominis et mortalium corporum liniamenta donastis.

4. Luna semper in motu est et ter denas facies in restitutione accipit menstrua: vobis ducibus et figuratoribus femina est, vultu que est uno quae per habitus mille eottidiana instabilitate mutatur.

5. Intellegimus omnes ventos aeris esse fluorem pulsi et mundanis rationibus concitati: per vos hominum formae sunt bucinarum animantes tortus intestinis et domesticis flatibus. Inter deos videmus vestros leonis torvissimam faciem mero oblitam minio et nomine Frugiferio nuncupari.

6. Si simulacra haec omnia superorum sunt imagines numinum, ergo et in caelo habitare dicendus est deus talis, ad cuius formam et speciem simulacri huius similitudo directa est, et videlicet ut hic iste, ita illic ille sine reliquo corpore persona est et facies sola, fremebundus hiatibus torvidis, dirus sanguineo de colore, malum dentibus suis comprimens atque ut olim fessi canes unquam ore de patulo perpetuitate proiciens.

7. Quod si utique non est, ita ut omnes existimamus non esse, quaenam tanta audacia est formam tibi quam volueris fingere ac dicere esse simulacrum dei quem probare non possis ulla esse in parte naturae?

XI.

1. Ridetis temporibus priscis Persas fluvios coluisse, memorialia ut indicant scripta, informem Arabas lapidem, acinacem Scythiae nationes, ramum pro Cinxia Thespios, lignum Icarios pro Diana indolatum, Pessinuntios silicem pro Deum Matre, pro Marte Romanos hastam, Varronis ut indicant Musae, atque, ut Aethlius memorat, ante usum disciplinamque fictorum pluteum Samios pro Iunone: et abstinetis a risu, cum pro diis immortalibus sigilliolis hominum et formis supplicatis humanis?

2. Quinimmo deos esse sigillaria ipsa censetis, nec praeter haec quicquam vim creditis habere divinam. Quid dicitis, o istis ergone dii caelites habent aures et tempora, cervices occipitium spinam lumbos latera poplites nates suffragines talos membraque alia cetera, quibus constructi nos sumus et quae prima in parte paulo plenius dicta sunt et scripto uberiore prolata?

3. Utinam liceret introspicere sensus vestros recessusque ipsos mentis, quibus varias volvitis atque initis obscurissimas cogitationes: repperiremus et vos ipsos eadem sentire quae nos neque alias gerere super numinum figuratione sententias.

4. Sed studiis facere quid pervicacibus possumus, quid intentantibus gladios novasque excogitantibus poenas? Minitantes adseritis malam scientissimi causam et quod semel sine ratione fecistis, ne videamini aliquando nescisse, defenditis meliusque putatis non vinci quam confessae cedere atque adnuere veritati.

XII.

1. Ex huiusmodi causis illud etiam vobis coniventibus consecutum est, ut in deorum corporibus lasciviae artificum luderent darentque his formas qua,e cuilibet tristi possent esse derisui.

2. Itaque Hammon cum cornibus iam formatur et fingitur arietinis, Saturnus cum obunca falce custos ruris, ut aliquis ramorum luxuriantium tonsor, cum petaso gnatus Maiae, tamquam vias adgredi praeparet et solem pulveremque declinet, Liber membris cum mollibus et liquoris feminei dissolutissimus laxitate, Venus nuda et aperta, tamquam si illam dicas publicare, divendere meritorii corporis formam, cum pilleo Vulcanus et malleo, manu liber sed dextera et fabrili expeditione succinctus, cum plectro et fidibus Delius, citharistae gestus servans, cantaturi et nenias histrionis, cum fuscina rex maris, tamquam illi pugna sit gladiatorii obeunda certaminis: neque ullum est repperire figmentum alicuius numinis, quod non habitus certos ferat fabrorum o liberalitate donatos.

3. Ecce si aliquis vobis nescientibus et ignaris rex urbanus et callidus ex foribus suis Solem tollat et in Mercurii transferat sedem, Mercurium rursus arripiat atque in Solis faciat commigrare delubrum - uterque enim a vobis glaber atque ore compingitur levi - det que huic radios, Solis capiti petasioculum superponat: quibus modis internoscere poteritis, utrumne Sol iste sit an ille Mercurius, cum habitus vobis deos, non oris soleat proprietas indicare?

4. consimili rursus translatione si nudo Iovi cornua detrahat et Martis temporibus adfigat, Martem armis spoliet et his rursus circumcludat Hammonem: interstinctio fieri quae poterit singulorum, cum qui Iuppiter fuerat idem possit existimari Mars esse et qui Mavors fuerat subintroire speciem Iovis possit Hammonis?

5. Usque adeo ludus est simulacra ista confingere, nomina illis tamquam propria dedicare, quibus si habitum detrahas, tollatur cognitio singulorum, deus pro deo credi, alter videri pro altero, immo pro utroque uterque possit existimari.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License