1. Sed
quid ego dis datas falces et fuscinas rideo, quid cornua, malleos et galeros,
cum simulacra quaedam sciam certorum ferre hominum formas et infamium
liniamenta meretricum?
2. Quis
est enim qui ignoret Athenienses illos Hermas Alcibiadi ad corporis
similitudinem fabricatos? quis Praxitelen nescit, Posidippi si relegat, ad
formam Cratinae meretricis, quam infelix perdite diligebat, os Veneris Gnidiae
sollertiarum coegisse certamine?
3. Sed
sola est haec Venus, cui de scorti vultu translaticium decus auctum est? Phryna
illa Thespiaca, sicut illi referunt qui negotia Thespiaca scriptitarunt, cum in
acumine ipso esset pulchritudinis, venustatis et floris, exemplarium fuisse
perhibetur cunctarum quae in opinione sunt Venerum sive per urbes Graias sive
iste quo fluxit amor talium cupiditasque signorum.
4.
Itaque artifices omnes ipsis isdem qui temporibus extiterunt quibus que primas
dabat exprimendarum similitudinum veritas omni cura studioque certabant filum
capitis prostituti Cythereia in simulacra traducere, ardebant artificumscita.
alterque alterum vincere contentiosa aemulatione quaerebant, non Venus ut augustior
fieret sed ut Phryna pro Venere staret.
5. Atque
ita perducta est res eo ut pro diis immortalibus sacra meretricibus fierent et
infelix religio signorum fabricationibus falleretur. Inter significes ille
memoratus Phidias est primus: cum Olympii formam Iovis molimine operis
<is> extulisset inmensi, super dei digito: "PANTARCES - inscripsit -
PULCHER" - nomen autem fuerat amati ab se pueri atque obscena cupiditate
dilecti - neque ullo metu est aut religione commotus deum nomine prostibuli
nuncupare, quinimmo exoleto Iovis numen simulacrumque sacrare.
6. Usque
adeo ludus est et puerilis adfectio sigillaria ista formare, adorare prodis ea,
sanctitatibus accumulare divinis, cum ipsos videamus artifices in effingendis
his ludere et libidinum propriarum monumenta sancire.
7. Quid
est enim, si quaeras, cur Phidias ludere ac lascivire dubitaret, cum ante
paululum temporis Iovem ipsum quem fecerat sciret aurum fuisse, lapides atque
ossa informia disparata confusa seque horum omnium congregatorem atque
vinctorem, habitus eis per se datos [in] membrorum similitudine fabricata et,
quod inter omnia primum est, sui esse beneficium muneris, quod natus ipse esset
atque in rebus adoraretur humanis?
1. Libet
in hoc loco, tamquam si omnes adsint terrarum ex orbe nationes, unam facere
contionem atque in aures haec omnium communiter audienda depromere.
2.
"Quidnam est istud, homines, quod ipsi vos ultro in tam promptis ac
perspicuis rebus voluntaria fallitis et circumscribitis caecitate?
3.
Discutite aliquando caliginem regressique ad lumen mentis intuemini propius et
videte istud quod agitur quale sit, si modo retinetis ius vestrum atque in
finibus his datae rationis consiliique versamini.
4.
Simulacra ista quae vos terrent quaeque templis in omnibus prostrati atque
humiles adoratis ossa lapides aera sunt, argentum aurum testa, ligum sumptum ex
arbore aut commixtum glutinum gypso, ex ornatibus fortasse meretriciis aut ex
muliebri mundo, camellinis ex ossibus aut ex Indici animalis dente, ex
caccabulis, ollulis, ex candelabris et lucernis aut ex aliis obscenioribus
vasculis congesta, conflata in has species ducta sunt atque in formas quas
cernitis exierunt, fornacibus incocta figulinis, ex incudibus et malleis nata,
grosis rasa, discobinata de limis, serris furfuraculis asceis secta dolata
effossa, terebrarum excavata vertigine, runcinarum levigata de planis".
5. Ita
iste non error est, non ut proprie dicatur amentia, deum credere quem tute ipse
formaris, subplicare tremibundum fabricatae abs te rei, et cum scias et certus
sis tui esse operis et digitorum partum, pronum in faciem ruere, opem rogare
suppliciter adversisque in rebus atque in temporibus asperis propitii numinis
favore succurrere?".
1. Ecce
si aliquis ponat in medio aes rude atque in opera nulla coniectum, argenti
massas indomiti infectumque aurum, lignum, lapides atque ossa resque alias
cetera? quibus signa consueta sunt et numinum simulacra constare, immo si
aliquis ponat in medio conlisorum deorum vultus, confracta atque inminuta
simulacra iubeatque vos idem frustis hostias et fragminibus caedere, informibus
massis sacra et munia inpertire divina: audire a vobis exposcimus facturine
istud sitis an contra quam imperabitur recusaturi?
2.
Fortasse dicetis: "Qua causa?". - Quia nemo est in rebus humanis tam
stolide caecus, qui argentum aes aurum gypsum ebur argillam deorum in numerum u
referat ipsaque per se dicat vim habere atque optinere divinam.
3.
Quaenam est ergo ratio, ut si omnia haec corpora intacta atque infecta
permanserint, careant vi numinis atque auctoritate caelesti: ea formas si
accipiant hominum, si auriculas nasos buccas labra oculos cilia, continuo dii
fiant et in ordinem caelitum referantur et censum?
4.
Novitatis aliquid fictio corporibus his addit, ut adiectione ipsa cogamini
aliquid eis credere divinitatis maiestatisque conlatum?
5. In
aurum aes mutat aut testulae vilitatem in argenteam cogit degenerare materiam?
Quae insensilia fuerunt paulo ante, facit ut sint viva et spiritali agitatione moveantur?
6. Si
quas foris habuere naturas eas omnes retinent simulacrorum in corporibus
constituta, stupiditas quae tanta est - detrecto enim dicere caecitatem - rerum
existimare naturas formarum qualitate mutari et accipere numen ex habitu quod
in primigenio corpore iners fuerit et brutum et sensus mobilitate privatum.
|