1.
Itaque immemores et obliti simulacrorum substantiae atque originis, quae sit,
rationale homines anima, et sapientiae munere consiliique donatum coctilibus
testis succumbitis, aeris lamminas adoratis, elephantorum ab dentibus secundas
poscitis valetudines, magistratus imperia, potestates victorias adquisitiones
lucra, messes optimas feracissimasque vindemias, et cum pateat, luceat, rebus
fieri verba cum brutis, exaudiri vos remini ipsique vos ultro credulitatis
vacuae circumscriptione traducitis?
2. O
utinam liceret in simulacri alicuius medias introire pendiigines, immo utinam
liceret Olympiacos illos et Capitolinos Ioves diducere in membra resolutos
omnesque illas partes quibus summa concluditur corporum discretas ac singulas
contueri: iamdudum istos videretis deos, quos exterior levitas lenocinio
fulgoris augustat, lamminarum flebilium esse crates, particularum coagmenta
deformium, ab ruinarum casibus et dissolutionis metu subscudibus et catenis,
uncis atque ansulis retentari interque omnes sinus commissurarumque iuncturas
plumbum ire suffusum et salutares moras signorum diuturnitatibus commodare.
3.
Videretis, inquam, iamdudum solas sine occipitiis facies, manus sine bracchiis
semiplenas, ventres cum lateribus dimidiatos, plantarum inperfecta vestigia, et
quod maxime risum ferat, parte ligneos (eos) ex una, at ex altera saxeos,
inaequabili corporum constructione contractos.
4. Quae
si utique perspici obscuritatis arte non quirent, vel ipsa vos saltem quae in
medio sita sunt docere atque monere debuerunt, agere vos nihil et circa res
cassas officiorum impendere vanitates.
5. Ita
enim non videtis spirantia haec signa, quorum plantas et genua contingitis et
contrectatis orantes, modo casibus stillicidiorum labi, putredinis modo carie
relaxari, ut nidoribus atque fumo suffita ac decolorata nigrescant, quemadmodum
saecli longioris incuria perdant situ species et robigine convulnerentur exesa?
6. Ita,
inquam, non videtis sub istorum simulacrorum cuivis steliones sorices mures
blattasque lucifugas nidamenta ponere atque habitare, spurcitias huc omnes
atque alia usibus accommodata conducere, semirosi duritias panis [pannis], ossa
in spem tracta, pannos lanuginem chartulas nidulorum in mollitiem sollicite,
miserorum fomenta pullorum?
7. Non
in ore aliquando simulacri ab araneis ordiri retia atque insidiosos casses,
quibus volatus innectere stridularum possint inpudentiumque muscarum? Non
hirundines denique intra ipsos aedium circumvolantes tholos iacularier
stercoris plenas et modo ipsos vultus, modo numinum ora depingere, barbam
oculos nasos aliasque omnis partes, in quascumque se detulerit deonerati
proluvies podicis?
8.
Erubescite ergo vel sero atque ab animantibus mutis vias, rationes accipite
doceantque vos eadem nihil numinis inesse simulacris, in quae obscena deicere
neque metuunt neque vitant leges suas sequentia et instincta veritate naturae.
1.
"Sed erras, inquit, et laberis: nam neque nos aera neque auri argentiqule
materias neque alias quibus signa confiunt eas esse per se deos et religiosa
decernimus numina, sed eos in his colimus eosque veneramur quos dedicatio
infert sacra et fabrilibus efficit inhabitare simulacris".
2. - Non
improba neque aspernabilis ratio, qua possit quivis tardus nec non et
prudentissimus credere, deos relictis sedibus propriis id est caelo non
recusare nec fugere habitacula inire terrena, quinimmo iure dedicationis
inpulsos simulacrorum coalescere vinctioni.
3. In
gypso ergo mansitant atque in testulis dii vestri, quinimmo testularum et gypsi
mentes, spiritus atque animae dii sunt?
4. Atque
ut fieri augustiores vilissimae res possint, concludi se patiuntur et in sedis
obscurae coercitione latitare?
5. Ergo
illud a vobis parte in hac primum desideramus et postulamus audire:
"Invitine hoc faciunt, id est iure dedicationis adtracti simulacrorum
ineunt mansiones an proni et faciles neque ullis necessitatibus
inrogatis?".
6.
"Inviti hoc faciunt?". - Et qui fieri potis est ut in aliquam
necessitatem inminuta maiestate cogantur? "Voluntariae obsecutionis
adsensu?". - Et quid in testulis dii petunt, ut eas sedibus sidereis
anteponant? vinctione sint ut propemodum colligati nobilitantes testulas et
cetera quibus signa confiunt?
1. Quid
ergo? in materiis talibus semperne dii mansitant neque abeunt uspiam, etiam si
res postulaverit maxima, an habent itus liberos, cum libuerit abire quocumque
et ab suis sedibus simulacrisque discedere?
2. Si
permanendi necessitatem patiuntur, quid miserius his esse aut quid infelicius
poterit, quam si eos in basibus ita unci retinent et plumbeae vinctiones?
3. Sed
concedamus ut <ea> caelo et sidereis sedibus anteponant: divinitatis suae
perdiderint potestatem; sin autem cum voluerint evolant et absolutum ius habent
inania relinquere simulacra, ergo aliquo tempore desinent esse dii signa et in
dubio stabit, quando sacra debeant reddi, quando his conveniat atque oporteat
abstinere.
4. Saepenumero
videmus ab artificibus haec signa modo parvula fieri et palmarem in minutiem
contrahi, modo in immensum tolli et admirabilem in amplitudinem sublevari. Ratione
hac ergo sequitur ut intellegere debeamus in sigilliolis parvulis contrahere se
deos et alieni ad corporis similitudinem coartari, at vero in vastis porrigere
se longius atque in maximitate producere.
5.
Ergo si hoc ita est, et in sedentibus signis deum sedere dicendum est et in
stantibus stare, in procurrentibus currere, iacularier in iacientibus tela, ad
illorum formare atque aptare se vultus et ad reliquos habitus figurati corporis
similitudinem commodare.
|