1.
"In simulacris dii habitant". - Singuline in singulis toti an
partiliter atque in membra divisi? Nam neque unus deus in conpluribus potis est uno tempore inesse simulacris
neque rursus in partes sectione interveniente divisus.
2. Constituamus enim
decem milia simulacrorum toto esse in orbe Vulcani: numquid esse ut dixi decem
omnibus in milibus potis est unus uno in tempore? Non, opinor. Qua causa? quia
quae sunt privata singulariaque natura multa fieri nequeunt simplicitatis suae
integritate servata, et hoc amplius nequeunt, si hominum formas dii habent,
opinatio ut vestra declarat.
3. Neque enim manus a
capite separata aut pes divisus a corpore summam possunt praestare totius, aut
dicendum est portiones idem posse quod totum, <totum> cum consistere
nequeat, nisi fuerit partium congregatione conflatum.
4. Si autem in cunctis
idem esse dicetur, perit omnis ratio atque integritas veritatis, si hoc fuerit
sumptum, posse unum in omnibus uno tempore permanere: aut deorum est
unusquisque dicendus ita ipsum semet ab ipso sese dividere, ut et ipse sit et
alter, non aliquo discrimine separatus sed ipse idem et alius.
5. Quod quoniam
recusat et respuit aspernaturque natura, aut innumeros dicendum est
confitendumque esse Vulcanos, si in cunctis volumus eum degere atque inesse
simulacris, aut erit in nullo, quia esse divisus natura prohibetur in plurimis.
1.
"Et tamen, o isti, si apertum vobis et liquidum oo est, in signorum
visceribus deos vivere atque habitare caelites, cur eos sub validissimis
clavibus ingentibusque sub claustris, sub repagulis, pessulis aliisque
huiusmodi rebus custoditis, conservatis atque habetis inclusos, ac ne forte fur
aliquis aut nocturnus inrepat latro, aedituis mille protegitis atque
excubitoribus mille?".
2. Cur
canes in Capitoliis pascitis? cur anseribus victum alimoniaque praebetis?
Quinimmo si fiditis deos istic esse nec ab signis uspiam simulacrisque
discedere, permittite illis curam sui, reserata sint semper atque aperta
delubra, ac si quid a quopiam temeraria fuerit fraude subreptum, vim numinis
monstrent et sub ipso furti atque operis nomine sacrilegos poenis
convenientibus figant.
3.
Indigna enim res est et potentiam destruens auctoritatem ve, summorum custodiam
numinum canum sollicitudinibus credere, et cum aliquam quaeras prohibendis
formidinemfuribus, non ab ipsis petere sed in anserum ponere et collocare
gingritibus.
1.
Antiochum Cyzicenum ferunt decem cubitorum Iovem ex delubro aureum sustulisse
et ex aere bratteolis substituisse fucatum. Si in simulacris praestosunt atque
habitant dii suis, quibus negotiis Iuppiter, quibus curis fuerat inligatus,
quominus privatas persequeretur iniurias et subpositum se sibi viliore in
materia vindicaret?
2.
Dionysius ille sed iunior, cum velamine aureo spoliaret Iovem et pro illo
laneum subderet, iocularibus etiam facetiis ludens, cum esse illud in rigoribus
algidum, hoc vaporum, onerosum illud in aestatibus diceret, hoc rursus sub
ardoribus flabile: ubinam fuerat rex poli, ut praesentem se esse formidine
aliqua conprobaret et urbanum scurrulam cruciatibus revocaret ad seria?
3. Nam
quid Aesculapii gravitatem ab eo esse commemorem risam? quem cum barba
spoliaret amplissima boni ponderis et philosophae densitatis, facinus esse
dicebat indignum, ex Apolline procreatum patre levi et glabro simillimoque
inpuberi ita barbatum filium fingi, ut in ancipiti relinquatur, uter eorum
pater sit, uter filius, immo an sint generis et cognationis unius.
4. Quae
cum omnia fierent et cum sacrilegis praedo inrisionibus loqueretur, si suberat
numen in statua nomini eius maiestatique sacrata, cur oris contumeliam levigati
et dehonestati vultus non iusta et merita persecutus est ultione
demonstravitque hoc facto et se esse praesentem et custodia pertinaci suas
aedes simulacraque tutari?
|