1.
"Nisi forte neclegere deos dicetis haec damna nec putare esse idoneam
causam, propter quam se exserant et nocentibus poenam violatae religionis
infligant".
2.
- Ergo si haec ita sunt, nec simulacra ipsi habere desiderant, quae convelli et
diripi perpetiuntur inpune, immo e contrario perdocent aspernari se illa, in
quibus spretos <se> ultione in aliqua significare non curant.
3.
Philostephanus in Cypriacis auctor est, Pygmalionem regem Cypri simulacrum
Veneris, quod sanctitatis apud Cyprios et religionis habebatur antiquae,
adamasse ut feminam mente anima lumine rationis iudicioque caecatis solitumque
dementem, tamquam si uxoria res esset, sublevato in lectulum numine copularier
amplexibus atque ore resque alias agere libidinis vacuae imaginatione
frustrabiles.
4.
Consimili ratione Posidippus in eo libro, quem scriptum super Cnido indicat
superque rebus eius, adulescentem haud ignobilem memorat - sed vocabulum eius
obscurat - correptum amoribus Veneris, propter quam Cnidus in nomine est,
amatorias et ipsum miscuisse lascivias cum eiusdem numinis signo genialibus
usum toris et voluptatum consequentium finibus.
5.
Ut similiter rursum interrogem: "Si in aere atque in materiis ceteris
quibus signa formata sunt superorum potentiae delitiscunt: ubinam gentium
fuerant una atque altera Veneres, ut inpudicam patulantiem iuvenum propulsarent
ab se longe et contactus impios cruciabili coercitione punirent?
6.
Aut quoniam mites et ingeniis tranquillioribus deae sunt, quantum fuerat,
miseris furialia ut restinguerent gaudia mentemque in sanam recreatis
redducerent sensibus?".
1. Nisi
forte, ut vos fertis, libidinis et voluptatum deae contumelias istas habuere
gratissimas nec ultione facinus existimavere condignum quod suas quoque
mulceret mentes et quod ab se subdi humanis cupiditatibus scirent.
2. Sed
si deae Veneres ingeniis placidioribus praeditae gerendum esse morem
infortuniis iudicavere caecorum, cum Capitolium totiens edax ignis absumeret
Iovemque ipsum Capitolinum cum uxore corripuisset ac filia, ubinam fulminator
tempore illo fuit, ut sceleratum illud arceret incendium et a pestifero casu
res suas ac semet et cunctam familiam vindicaret?
3. ubi
Iuno regina, cum inclutum eius fanum sacerdotemque Chrysidem eadem vis flammae
Argiva in civitate deleret? ubi Serapis Aegyptius, cum consimili casu iacuit
solutus in cinerem cum mysteriis omnibus atque Iside? ubi Liber Eleutherius,
cum Athenis? ubi Diana, cum Ephesi? ubi Dodonaeus Iuppiter, cum Dodonae?
4. ubi
denique Apollo divinus, cum a piratis maritimisque praedonibus et
spoliatus ita est et incensus, ut ex tot auri ponderibus quae infinita
congesserant saecula ne unum quidem habuerit scripulum quod hirundinibus
hospitis, Varro ut dicit set Menippeus, ostenderet?
5.
Infiniti operis res est toto in orbe describere quae sint fana convulsa terrae
motibus et tempestatibus, quae incensa ab hostibus, quae ab regibus et
tyrannis, quae antistites, et sacerdotes et ipsi suspicione aversa nudaverint,
quae ad ultimum fures et obserata pandentes remediorum obscuritate
canacheni: quae tuta utique permanerent et nullis obnoxia fortuitis, si
adessent dii praesides aut haberent aliquas templorum quemadmodum dicitur
curas. Nunc, vero quia cassa sunt et nullis habitatoribus tecta, habet in illis
fortuna ius suum, et perinde cunctis obiecta sunt casibus quam sunt omnia
cetera motu interiore privata.
1.
"In parte hac eadem illud etiam dicere simulacrorum adsertores solent, non
ignorasse antiquos nihil habere numinis signa neque ullum omnino inesse his
sensum, sed propter indomitum atque inperitum vulgus, quae pairs in populis
atque in civitatibus maxima est, salutariter ea consilioque formasse, ut velut
quadam specie obiecta his numinum abicerent asperitatem metu arbitratique praesentibus
sese sub dis agere facta impia deputarent et ad humana officia morum
immutatione transirent:
2. nec
propter aliam causam venerabiles formas auro eis argento que quaesitas, nisi ut
adesse vis quaedam ipsis in fulgoribus crederetur, quae non oculorum tantum
perstringeret sensum, verum etiam mentes ipsas augustissimae lucis
radiationibus territaret".
3. Quod
ratione cum aliqua videretur forsitam dici, si post condita deorum templa atque
instituta simulacra nullus esset in mundo malus, nulla omnino nequitia,
iustitia pax fides mortalium pectora possideret neque quisquam in terris nocens
neque innocens diceretur, scelerosa opera nescientibus cunctis.
4. Nunc
vero cum contra malis omnia plena sint, innocentiae paene interierit nomen, per
momenta, per puncta examina maleficiorum nova noxiorum improbitate pariantur,
dicere qui convenit, ad incutiendas formidines vulgo deorum instituta simulacra,
cum praeter innumeras criminum et facinorum formas ipsa etiam videamus templa
sacrilegis violationibus adpeti ab tyrannis, ab regibus, ab latronibus et
nocturnis a furibus ipsosque illos deos quos ad metus faciendos vetus finxit et
consecravit antiquitas vadere in antra praedonum cum ipsis suis aureis
metuendisque fulgoribus?
|