1. Quid
enim, si verum et sine ulla gratificatione perspicias, signa ista quae dicunt
habent in se magnum, ut merito sperarit atque existimarit antiquitas conspectu
in illorum posse frangi hominum vitia et mores et maleficia temperari?
2. Falx
messoria scilicet, quae est attributa Saturno, metum fuerat iniectura
mortalibus, vitam vellent ut pacificam degere ac malitiosas abicere voluntates,
fronte Ianus ancipiti aut dentata illa qua insignitus est clavis, riciniatus
Iuppiter atque barbatus, dextra fomitem sustinens perdolatum in fulminis morem,
Iunonius ille caestus, aut militari sub galea puellula delitiscens, deum Mater
<cum> tympano, cum tibiis et cum psalteriis Musae, Mercurius pinnatus,
anguifero nitens Aesculapius baculo, Caeres mammis cum grandibus aut in Liberi
dextera pendens potorius cantharus, Mulciber fabrili cum habitu aut Fortuna cum
cornu pomis ficis aut frugibus autumnalibus pleno, semitectis femoribus Diana
aut ad libidinem concitans Venus nuda, Anubis canina cum facie aut genitalibus
propriis inferior Priapus.
1. O
species formidinum dirae metuendique terrores, propter quos genus hominum
torpedine in perpetua adfigeretur, nihil moliretur attonitum ab omnique se actu
sceleroso flagitiosoque frenaret: falciculae claves caliandria fomites talaria
baculi tympaniola tibiae psalteria, mammae promptae atque ingentes, cantharuli
forcipes cornua que pomifera, nuda corpora feminarum et veretrorum magnitudines
publicatae!
2. Nonne
satius fuerat saltitare, cantare quam sub titulo gravitatis et severitatis
obtentu tam frigida tamque inepta narrare simulacra ab antiquis ad peccata
cohibenda et ad nocentium formata impiorumque formidines?
3. Usque
adeone mortales saeculi illius ac temporis corde fuerant vacui, rationis
sensusque nullius, ut ab actionibus improbis tamquam parvuli pusiones
personarum monstruosissima torvitate, sannis etiam constringerentur et maniis?
4. Et
unde est in contrarium res versa, ut cum tam multa, in civitatibus templa sint
plena omnium simulacris deorum, tot legibus et generibus suppliciorum tantis
iri obviam nequeat multitudini noxiorum neque ullis remedis audacia possit
abscidi, tantoque se magis maleficia congeminata multiplicent, quanto legibus
iudiciisque contenditur imminuere facta crudelia et poenarum coercitione
sedare?
5. Quodsi
metus aliquos infligerent simulacra mortalibus, legum latio cessaret nec tam
diversae cruces facinerosorum constituerentur audaciae.
6. Nunc
vero quia constitit conprobatumque est re ipsa inanem esse opinionem timoris
qui ab signis dicatur effluere, ad legum decursum est sanctiones, a quibus
esset formido certissima et iam fixa constitutaque damnatio, quibus debent et
ipsa simulacra quod incolumia adhuc perstant et honoris alicuius concessione
munita sunt.
1.
Quoniam satis, ut res tulit, quam inaniter fiant simulacra monstratum est, de
sacrificiis deinceps, de caedibus atque immolationibus hostiarum, de mero, de
thure deque aliis omnibus quae in parte ista confiunt poscit ordo quam paucis
et sine ullis circumlocutionibus dicere.
2. In
hac enim consuestis parte invidias nobis tumultuosissimas concitare, appellare
nos atheos, et quod minime munia tribuamus diis, poenas etiam capitis beluarum
crudelitatibus inrogare.
3. Quod
quidem nos fatemur non contemptu facere atque aspernatione divina, sed quod
existimemus huius potentias nominis nihil tale deposcere neque rerum huiusmodi
cupiditatibus attineri.
|