I.
1.
"Quid ergo, dixerit quispiam, sacrificia censetis nulla esse omnino
facienda?". - Ut vobis non nostra, sed Varronis vestri sententia
respondeamus: "Nulla". "Quid ita?". "Quia, inquit, dii
veri neque desiderant ea neque deposcunt, ex aere autem facti, testa, gypso vel
marmore multo minus haec curant: carent enim sensu; neque ulla contrahitur, si
ea non feceris, culpa, neque ulla, si feceris, gratia".
2.
- Sententia repperiri nulla potest integrior, verior et quam quivis possit,
quamvis ille sit scaevus et difficillimus, occupare. Quis est enim pectoris tam optunsi, qui aut rebus
nullum habentibus sensum hostias caedat et victimas aut eis existimet dandas
qui sunt ab his longe natura et beatitudine disiugati?
1. "Qui sunt,
inquitis, di veri?" - Ut communi vobis et simplici respondeamus verbo, non
scimus. Quos enim vidimus numquam, qui sint scire quemadmodum possumus?
2. Ex vobis audire
consuevimus deos esse quam plurimos et numinum in serie conputari: qui si sunt,
ut dicitis, uspiam verique, ut Terentius credit, eos esse consequitur sui
consimiles nominis, id est tales quales eos universi debere esse conspicimus et
nominis huius appellatione dicendos, quinimmo ut breviter finiam qualis dominus
rerum est atque omnipotens ipse, quem dicere nos omnes deum scimus atque
intellegimus verum, cum ad eius nominis accessimus mentionem.
3. Deus enim ab altero
in eo quo deus est nulla in re differt, nec quod unum est genere, suis esse in
partibus minus aut plus potest qualitatis propriae uniformitate servata. Quod
cum dubium non sit, sequitur ut geniti numquam perpetuique ut debeant esse,
extrinsecus adpetentes nihil nec carpentes aliquas terrenas ex materiae opibus
voluptates.
1. Ergo
si haec ita sunt, primum illud a vobis expetimus noscere, quae sit causa, quae
ratio, sacrificia ut ista faciatis, quid deinde ea hoc lucri ad deos ipsos
perveniat atque in eorum commoditate subsidat.
2.
Quicquid enim geritur, debet habere causam sui neque ita esse ab ratione
seiunctum, ut in operibus geratur cassis et in vacuis ludat inanitatis
erroribus.
3.
Numquid forte dii caelestes aluntur his sacris et ad eorum conpaginem
retinendam nonnullius opus est suffectione materiae?
4. Et quis ita est
hominum deus prorsus qui sit ignorans, ut eos existimet contineri alicuius
alimonii genere et cibi esse munus quod eos faciat vivere et inmensa in
perpetuitate durare?
5. Quicquid enim
causis et rebus fulcitur extraneis, necesse est esse mortale et habere ad
periculum viam pronam, ubi aliquid coeperit deesse quo vivitur.
6. Tum quod ex his
rebus quae admoventur altaribus nihil videmus accedere atque ad numinum
substantias pervenire.
7. Aut enim thus datur
et liquefactum carbonibus disperit, aut animalis est hostia et ab canibus
abligurritur sanguis, aut si aliquod viscus aris fuerit traditum, ratione
ardescit pari et dissolutum in cinerem labitur.
8. Nisi forte
hostiarum deus animas devorat aut ex aris ardentibus nidorem consectatur et
fumos, pasciturque de cnisis, quas evomunt ardentia viscera adhuc uda de
sanguine et prioribus umecta de sucis.
9. Sed si deus ut
dicitur nullius est corporis omnique est incontiguus tactu, qui fieri potis
est, ut corporalibus rebus nutriatur incorporeum, quod mortale est ut inmortale
sustineat subdatque salutem rei quam contingere nequeat et motus subministrare
vitalis? Cessat ergo ut apparet sacrorum hic ratio, neque dici a quopiam
potis est ea causa sacrificia celebrari, quod alantur his numina et eorum
sustineantur e pastu.
|