Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER VII
    • Capp. IV-VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IV-VI

IV.

1. Numquid, si forte hoc non est, voluptatis alicuius animi que ut dicitur causa caeduntur diis hostiae et succensis adiciuntur altaribus?

2. Et quisquam est hominum qui deos sibi persuadeat voluptatum diffusione mollescere, gestire in libidinis gaudium et velut animal vile blandis sensibus affici et dulcedinis labilis volucri titillatione mulceri?

3. Quod enim voluptate dissolvitur, id contraria necesse est tristitia contrahatur, nec immune existere ab anxietate maeroris quod laetitia trepidat et levitatibus extollitur gaudiorum.

4. Utroque autem affectu debent esse dii liberi, si eos esse perpetuos et mortalium volumus fragilitate privatos.

5. Quid quod omnis voluptas quasi quaedam est adulatio corporis notisque illis sensibus adsumitur quinque: quam si superi sentiunt, et eorum necesse est sint participes corporum, per quae via est sensibus et accipiendis voluptatibus ianua.

6. Postremo quod gaudium est innoxiorum animantium mactatione laetari, miserabilis saepe exaudire mugitus, rivos sanguinis cernere, animas cum cruore fugientes patefactisque secretis provolvier intestina cum stercore et ex residuo spiritu exultantia adhuc corda tremibundis que palpitantes in visceribus venas?

7. Semiferi nos homines, quinimmo, apertius ut pronuntiemus quod est verius atque aptius dictu, feri, quos infelix necessitas et malus usus edocuit cibos ea his carpere, miseratione interdum commovemur illorum, arguimus nos ipsi penitusque re visa atque inspecta damnamus, quod humanitatis iure deposito naturalis initii consortia ruperimus.

8. Deos aliquis credet pios beneficos mites caede pecorum delectari diffundique laetitia, si quando sub his concidunt et spiritum miserabiliter ponunt? Et voluptatis ergo ut cernimus nulla est in sacrificiis causa nec cur fiant ratio est, quoniam nec est ulla, ac si forte est aliqua, in deos eam cadere nulla posse ratione monstratum est.

V.

1. Sequitur ut illam quoque inspiciamus partem, quam iactari audimus vulgo et populari in persuasione versari: sacrificia superis ea fieri diis causa, ut iras atque animos ponant reddanturque mites et placidi fervidorum pectorum indignatione sedata.

2. At si definitionem teneamus illam, quam pertinaciter meminisse convenit nos semper, universos animorum adfectus ignotos diis esse, consectaneum est credere numquam deos irasci, quinimmo nullum adfectum magis esse ab his longe quam qui feris et beluis proximus turbat tempestatibus patientes et ad periculum interitionis inducit.

3. Quicquid enim vexatur rei alicuius e motu, passibile esse constat et fragile: quod passioni fragilitatique subiectum est, id necesse est esse mortale: ira autem vexat et patientes se solvit: ergo esse mortale dicendum est quod passionibus subiectum est irae.

4. Atquin deos scimus esse oportere perpetuos et naturam inmortalitatis tenere: quod si constat et liquidum est, ira ab his longe et ab eorum condicione disiuncta est. Nullis ergo rationibus convenit id in superis velle placare quod posse non videas in eorum beatitudinem convenire.

VI.

1. Sed concedamus, ut vultis, perturbationem huiusmodi familiarem diis esse placandique eius causa res divinas fieri et sacrorum sollemnia celebrari: quando ergo conveniat adhiberi haec munia vel in tempore quo dari?

2. Antequam sunt irati et perciti an cum fuerint moti ipsisque in indignationibus constituti? Si ne sumant animos, occurrendum est his ante, feras nobis proponitis, non deos, quibus, ne saeviant concitatae et cavearum discutiant claustra, obiectari moris est escas in quas rabide saeviant et cupidinem vexationis inclinent.

3. Sin autem iam fervidis atque indignatione flagrantibus satisfactio ista sacrificiorum oggeritur, non inquiro, non exigo, an illa laeta et sublimis magnanimitas numinum homunculorum offensione moveatur habeatque pro vulnere, si quid animal caecum atque in nubibus semper ignorationis incedens dissignaverit, dixerit quo illorum minueretur auctoritas.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License