Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER VII
    • Capp. VII-IX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. VII-IX

VII.

1. Sed neque illud dici aut audire deposco, quas irarum in homines habeant dii causas, ut sacrificiis debeant contracta offensione mulceri: numquid aliquas leges sanxere aliquando mortalibus constitutum que est ab his umquam, quid eos agere conveniret vel quid non, quid consectari, quid fugere, vel coli se saltem quibus rationibus cuperent, ut aliter quam imperaverant gesta ultionibus persequerentur irarum contemptique se vellent de audacibus et transgressoribus vindicare?

2. Ut opinor, ab his numquam neque constitutum est aliquid neque sancitum, quoniam nec visi aliquando, neque si sunt ulli, apertissima potuit cognitione dinosci. Quaenam est ergo iustitia, ut eis ob aliquas causas irascantur dii caelites quibus neque se ease monstrare aliquando dignati sunt neque ullas dederint aut imposuerint leges quas coli ab his vellent et inviolabili obsecutione servari?

VIII.

1. Sed hoc ut dixi praetereo et silentio patior abire donatum. Unum illud prae omnibus quaero: quae causa est, ut si ego poreum occidero, deus mutet adfectum animosque et rabiem ponat, si gallinulam, vitulum sub illius oculis atque altaribus concremaro, oblivionem inducat, iniuriae et ab sensu penitus offensionis abscedat?

2. Quid ad eius dolorem ex opere hoc migrat, aut remedii cuius est anser, caper aut pavus, ut ea eius cruore medicina adhibeatur irato?

3. Ergone iniurias suas dii vendunt atque ut parvuli pusiones, <ut> animos parcant abstineantque ploratibus, passerculos pupulos eculeos panes accipiunt, quibus avocare se possint, ita di inmortales placamenta ista sumunt, quibus iras atque animos ponant et in gratiam suis cum offensoribus redeant?

4. Atquin ego rebar deos, si modo rectum est credere quod motibus exagitentur irarum, sine ullis praemiis nullisque mercedibus iras atque animos ponere et peccatoribus delicta donare.

5. Hoc est enim proprium numinum, liberales venias et concessiones habere gratuitas. Quod si fieri non potest, sapientius multo est pertinaciter eos in offensione durare quam munerum corruptione mitescere. Crescit enim multitudo peccantium cum redimendi peccati spes datur, et facile itur ad culpas ubi est venalis ignoscentium gratia.

IX.

1. Ecce si bos aliquis aut quodlibet ex his animal, quod ad placandas caeditur mitigandasque ad numinum furias, vocem hominis sumat eloquaturque his verbis: "Ergone o Iuppiter, aut quisquis alius deus es, humanum est istud et rectum aut aequitatis alicuius in aestimatione ponendum, ut cum alius peccaverit, ego occidar et de meo sanguine fieri tibi patiaris satis, qui numquam te laeserim, numquam sciens aut nesciens tuum numen maiestatemque violarim, animal ut scis mutum, naturae meae simplicitatem sequens nec multiformium morum varietatibus lubricum?

2. Numquid aliquando tuos ludos minus sancte diligenterque perfecta numquid aliquem praesulem, tuum numen qui offenderet, ante traduxi? numquid iuravi per te falso? numquid sacrilegis furtis tua rapui spoliavique donaria? numquid erui sacratissimos lucos aut religiosa quaedam loca substructionibus pollui profanavique privatis?

3. Quaenam est ergo causa ut alienum crimen meo luatur e sanguine et in nefas extraneum mea vita et innocentia producatur? An quod animal vile sum nae rationis nec consilii particeps, quemadmodum pronuntiant isti qui se homines nominant et ferocitate transiliunt beluasa nonne primordiis isdem eadem et me genuit informavitque natura nonne spiritus unus est qui et illos et me regit? non consimili ratione respiro et video et ceteris adfiecor sensibus?

4. Habent iecora pulmones corda intestina ventriculos: et mihi membrorum non idem est numerus attributus? Amant suos fetus et gignendis conveniunt liberis: non et mihi prolis et subrogandae est cura et dulcedo cum fuerit procreata?

5. Sed rationales illi sunt et articulatas exprimunt voces. Et unde illis notnm est an et ego quod facio meis rationibus faciam et vos ista quam promo mei generis verba sint et solis intellegantur a nobis?

6. Interroga Pietatem, utrumne sit aequius me occidi, me confici, hominem venia et commissorum inpunitate donari? Quis in gladium formavit ferruma non homo? quis cladem gentibus, quis nationibus imposuit servitutema non homo? quis parentibus, fratribus, quis uxoribus, quis amicis mortiferas subdidit commiscuitque potiones? non homo?

7. quis maleficia repperit aut commentatus est tanta, quanta via explicari decem milibus nequeant vel annalium vel dierum? non homo? ita istud non ferum, non inmane, non saevum est, non tibi, o Iuppiter, iniustum videtur et barbarum, me occidi, me caedi, ut fias tu placidus et ut scelerosis contingat inpunitas?".

8. Ergo ob hanc causam, id est numina ut placentur irata, inaniter fieri sacrificia constitit, cum docuerit nos ratio neque deos irasci aliquando neque alterum velle pro altero confici, caedi nec innoxii sanguine abolitionem dissignationibus comparari.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License