1. Sed
fortasse aliquis dicet: "Idcirco dis hostias et cetera, inpendimus munera,
ut familiares quodammodo nostris supplicationibus facti res tribuant prosperas
avertantque a nobis mala, cum gaudiis faciant agere nos semper, tristitias vero
propellant <et> ex casibus inminentia fortuitis".
2. - Non
exiguam curam locus iste desiderat nec quod dicitur facile tam consuetum est
vel audiri vel credi. Advolabit enim continuo universus ille doctissimorum
chorus, qui adseverans et conprobans fato fieri quaecumque fiunt eripiat nobis
e manibus opinionem istam et inanibus nos arguat persuasionibus fidere.
3.
"Quicquid in mundo, inquiet, gestum est, geritur et geretur, olim
definitum et fixum est habetque immobiles causas, per quas <sint> sibi
res nexae et inexpugnabilem conserant praeteritorum cum imminentibus
necessitatem". - Si definitum et fixum est, quid optingere singulis mali
debeat bonive iam certum est.
4. Quod
si certum est et fixum, vacant omnia deorum availia, vacant odia, vacant
benignitates. Tam enim praestare non possunt id quod non potest fieri quam
prohibere ne fiat id quod necesse est evenire; nisi quod validius premere
opinionem istam, si voluerint, quibunt, ut etiam ipsos deos frustra dicant a
vobis coli et supervacaneis supplicationibus adorari. Cum enim ordinem vertere
et fatalia nequeant constituta mutare, quid rei, quid causae est fatigare et
obtundere eorum aures velle quorum availiis nequeas supremis in necessitatibus
fidere?
1.
Postremo si tristia atque inportuna dii pellunt, si ea quae sunt laeta atque
amica largiuntur: unde sunt mundo tanti tamque innumerabiles miseri, unde tot
infelices lacrimabilem vitam in extrema sorte ducentes?
2. Cur
immunes a calamitatibus non sunt qui momenta per singula, qui per puncta
sacrificiis onerant atque adcumulant aras?
3.
"Nonne alios, inquiunt, videmus ex illis domicilia esse morborum,
eatinctis luminibus atque auribus obseratis, pedum carere processu, truncos
sine manibus degere, incendiis, naufragiis et ruinis mergi obrui confici,
patrimoniis ab ingentibus evolutos mercennario sese labore fulcire, stipes
emendicare supremas, exterminari, proscribi, semper esse in luctibus, liberorum
orbitatibus fractos, vexari per infortunia cetera quorum species et formas
nulla potest enumeratio definire?".
4. - Quod
utique non fieret, si propulsare, si flectere mala ista dii possent sacrorum
meritis obligati. Nunc vero quia casibus nullus est in his locus sed
ineluctabili omnia necessitate confiunt, agit sese ordo praescriptus et quod
semel decretum est perficit.
1. Aut
ingrati esse dicendi sunt caelites, si cum habeant iura prohibendi, patiuntur
infelix genus tot poenis et calamitatibus implicari.
2. Set
fortasse aliquid dicant magnum nec quod auribus debeat frustratoriis, levibus
et contemnentibus sumi.
3. Quas
tamen nos partes, quia res nimiam longi est multique sermonis, inexplicatas
transcurrimus atque intactas, solum illud posuisse contenti, inhonestas vos
famas adiungere diis vestris, si eos aliter negatis praestare quae bona sunt
atque inimica transvertere, nisi prius empti capellarum fuerint atque ovium
sanguine et ceteris quae admoventur altaribus.
4.
Indignum enim primum est, ut illa vis numinum sublimitasque caelestium
beneficia credatur sua habere venalia, prius sumere atque ita praestare; tum
quod foedius multo est, nisi acceperint, prodesse nulli perpetique miserrimos
discriminum subire fortunas, cum prohibere possint ac subvenire.
5. Si ex
duobus facientibus res sacras nocens unus et locuples, alter angusto lare sed
innocentia fuerit et probitate laudabilis, centum ille caedat boves totidemque
cum agniculis suis matres, thus pauper exiguum et odoris alicuius unam
concremet glebulam: nonne erit consequens ut debeat credi, si modo nihil numina
nisi praemiis antecedentibus praestant, ut favorem suum commodent locupleti,
avertant a pauperculo lumina, quem restrictum non animus sed familiaris rei
necessitas fecit?
6. Ubi
enim venalis et mercennarius dator est, ibi necesse est gratiam pro magnitudine
muneris tribui et eo inclinare suffragium, unde ad eum qui praestat mercedis
plus multo et indecorae corruptionis adfluxerit.
7.
"Quid?". - Si populi rursus duo hostilibus dissidentes armis
sacrificiis paribus superorum locupletalo verint aras alterque in alterum
postulent vires sibi atque auxilium commodari: nonne iterum necesse est credi,
si praemiis sollicitantur ut prosint, eos partes inter utrasque debere
haesitare, defigi nec repperire quid faciant, cum suas intellegant gratias
sacrorum acceptionibus obligatas?
8. Aut
enim auxilia hinc et inde praestabunt, id quod fieri non potest; pugnabunt enim
contra ipsos se ipsi, contra suas gratias voluntatesque nitentur: aut ambobus
populis opem subministrare cessabunt; id quod sceleris magni est post inpensam
acceptamque mercedem.
9.
Itaque ergo ab diis longe infamia est ista tota pellenda neque est omnino
dicendum praemiis eos ac mercedibus allici, bonas ut res conferant dimoveantque
contrarias, si modo dii veri sunt atque in nominis huius exceptione ponendi.
10. Aut
enim fato fiunt quaecumque fiunt, et ambitionis et gratiae nullus locus in diis
est: aut si excluditur et eicitur fatum, non est superae dignitatis boni operis
favores et conlatas munificentias venditare.
|