1. Satis
ut opinor ostendimus frustra diis immortalibus hostias rebus cum consequentibus
admoveri, quod neque alantur his neque ullam percipiant voluptatem neque iras
aut animos ponant, neque ut res tribuant faustas neque ut abigant
averruncentque contrarias.
2.
Sequitur ut illam quoque inspiciamus partem quae ab nonnullis consueta est
adseri et causis caerimonialibus adplicari.
3. Aiunt
enim sacra haec honorandis esse instituta caelestibus, et ea quod faciant,
honoris ergo facere et his numinum potentias auctitare.
4. -
Quid? si similiter dicant evigilare sese atque dormire, deambulare subsistere,
conscribere aliquid et lectitare, ut honorem dis habeant et dignitatibus eos
faciant ampliores?
5. Quid
enim cruore de pecorum, quid sacrorum confectione de cetera superadditur his
rei, quid adponitur atque adicitur potestatis?
6. Etenim honos omnis
qui haberi ab aliquo dicitur et reverentiae potioris adtribui relativi est ad
alterum generis et constans partibus duabus, ex concessione tribuentis
et amplificatione sumentis.
7. Ut si quispiam viso
potentissimi nominis atque auctoritatis viro via decedat, adgurgat, caput
revelet vehiculoque desiliat, tum deinde salutet adclinis, ancillatum servuli
pavibundis trepidationibus imitatus; video quid agatur in huiusmodi honorationis
officio: summissione alterius datur alteri plurimum efficiturque ut videatur
magnus quem suspectio minoris eatulerit et suis anteposuerit rebus.
1. Sed
concessio haec omnis et honoris de qua loquimur attributio solis habet in
hominibus sedem, quos naturalis infirmitas et amor in altioribus standi docet
gaudere de fastibus et aliorum comparationibus anteponi.
2. At,
quaero, in superis ubi est honoris locus, vel quas eis eminentias addier
sacrorum ea confectionibus invenitur?
3.
Augustiores, potentiores mactatis pecudibus fiunt, additur illis ea hoc
quicquam, aut esse dii magis divinitate occipiunt ampliat?
4. Atqui
ego contumeliae proximum, quinimmo esse plenam contumeliam iudico, cum honorari
ab homine deus dicitur et muneris alicuius oblatione mactari.
5.
Etenim si honos auget eiusque adcumulat dignitatem cui fuerit attributus,
sequitur ut auctior deus fiat ab homine, a quo fuerit munere et honoris
conlatione donatus: atque ita perducitur res eo ut inferior deus sit qui
honoribus mactatur humanis, homo vero sublimiar qui auget potentiam numinis.
1. Quid
ergo, inquiet aliquis, honorem diis dandum nullum esse omnino censetis?".
- Si deos nobis proponitis tales, quales, si sunt, debent esse, quosque dicere
nos omnes in istius nominis praedicatione sentimus: quemadmodum possumus
honorem his non habere vel maximum, cum etiam homines colere potentioribus
acceperimus imperiis, cuiuscumque ordinis fuerint, cuiuscumque fortunae?
2.
"Quisnam iste est maximus?". - Officiosior multo quam habetur a vobis
et potentiore in genere constitutus.
3.
"Dicite, inquitis, quae sit opinio de dis [primum] digna, recta et honesta
nec turpitudinis alicuius deformitate culpabilis". - <Primum> ut
neque illos credas quicquam hominis habere consimile nec quicquam expectare
quod sit ab se foris atque eatrinsecus veniens, tunc quod saepius dictum est,
non ardescere irarum flammis, non gestire corporea voluptate, non exambiri ut
prosint praemiis, non ut noceant proritari, benignitatem et gratiam non habere
venalem, non gaudere honore conlato, non indignari et adfici non dato, sed quod
rei divinae est proprium, sua se vi nosse nec se alienis adulationibus
aestimare.
4. Et
tamen, ut videamus istud quod dicitur quale sit, quod est istud honoris genus,
vervecem arietem taurum dei sub ore conectere conspectuque in eius occidere? Quod
est honoris genus, deum invitare ad sanguinem, quem cum canibus videas eum
sumere atque habere communem? Quod est honoris genus, lignorum structibus
incensis caelum fumo subtexere et effigies numinum nigrore oiauscare ferali?
5. Quod
si ea quae fiunt propria vi pendere, non ante sumptis placet opinionibus
aestimari, arae istae quas dicitis altariaque haec pulchra infelicissimi
animalium generis ustrinae, rogi sunt et busticeta in opus structa foedissimum
atque in sedem fabricata faetorum.
|