1. Quid
dicitis, o isti? Ergone ille putor qui ea coriis tollitur atque expirat
ardentibus,qui ex ossibus, qui ex saetis, ex agnorum lanitiis gallinarumque de
plumis, dei munus et honor est, mactanturque hoc illi quorum templa cum adire
disponitis, ab omni vos labe puros, lautos castissimosque praestatis?
2. Et
quid esse his potest coinquinatius infelicius spurcius, quam si ita
facti sunt sensus sui natura, ut in amoribus habeant tam saeva sintque illis in
voluptate putores, quos neque ipsi sacrificantes ferre nec ingenuae sustinere
tractos valeant per spiritum nares?
3. Quodsi animantium
cruore honorari et adfici superorum animos existimatis, cur non eis et mulos et
elephantos mactatis et asinosa cur non et canes, ursos et vulpes, camellos et
belbas et leones?
4. Et quoniam volucres
hostiarum quoque in numeris ponitis, cur non vulturios aquilas ciconias
inmussilos buteones corvos accipitres noctuas cumque illis salamandras natrices
viperas solifugas?
5. Nempe subest et his
sanguis et consimili ratione vitali agitantur spiritu. Quid in illis maioris
est operis aut sollertiae in his minus, ut ista non augeant, superorum illa
amplificent dignitatem?
6. "Quia rebus ex
his, inquit, deos par est honorare caelestes, quibus ipsi alimur, sustentamur
et vivimus et quas nobis ad victum sui numinis tribuere benignitate dignati
sunt".
7. - Sed et cuminum
nasturcium rapa bulbos apium carduos radices cucurbitas rutam mentam ocimum puleium
porrumque sectivum idem tribuere dii vobis esseque in usibus vestris
alimoniarum in parte iusserunt. Quid ergo cessatis altaribus et haec dare
rebusque his omnibus conilam superspergere bubulam et acrimonias intermiscere
ceparum?
1. Ecce,
si vos canes - necesse est enim quaedam fingi, perspici ut liquidius res
possint - si, inquam, canes et asini, si motacillae cum his simul, si
hirundines garrulae pariterque cum his porci sensu aliquo humanitatis accepto
deos putarent atque existimarent vos esse sacraque vobis intenderent honoris
ergo facere, non ex materiis aliis aliisque de rebus sedquibus ali moris est
illis et naturali adpetitione fulciri audire a vobis exposcimus, utrumne hunc
honorem an contumeliam potius esse iudicaretis amplissimam, cum hirundines
vobis muscas, motacillae caederent consecrarentque formiculas, cum altaribus
vestris darent asini faenum paleasque libarent, cum inponerent canes ossa et
humani stercoris proluviem concremarent, cum ad ultimum porculi caenum vobis
profunderent ex volutabris horrentibus, lutosis et voraginibus sumptum? Ita
ergo non despui vestras inflammaremini dignitates stercoribus que vos accipi
inter atroces conputaretis iniurias?
2.
"Sed taurorum corporibus honoratis vos deos et aliorum animantium
caedibus". - Et quid hoc ab illo differt, cum et ipsa si nondum, mota
tamen futura sint stercora et exigui temporis contracta interiectione putescant?
3.
Denique desinite supponere aris ignem: iam profecto cernitis viscera
illa taurorum sacra, quibus honor a vobis auctificatur deorum, fervescere
vermibus et fluctuare, vitiare et corrumpere statum caeli et ea odoribus
morbidis regiones consauciare vicinas; quam si vobis praecipiant dii curam
vestram in valetudinem vertere, prandia inde vel cenas sollemni ea more
conficere, longe fugiatis execratique odoris genus veniam poscatis a superis
facturos que vos eis numquam talia sacra iuretis.
4. Ita
istud non ludere est, non confiteri, non pandere, quid sit deus nescire nec cui
potentiae debeat nominis huius vis subdi appellatio que supponi?
5. Cibis
novis auctificatis deos, nidoribus cohonestatis et sucidis, et quia
vobis iucunda et grata sunt ea quae vos alunt, deos etiam creditis in eorum
adfluere voluptates, latratorum et canum ritu offis saevitias ponere atque
adludere porrigentibus saepius?
1. Et
quoniam nobis in manibus hostiarum sermo versatur, quae causa, quae ratio est,
ut cum dii inmortales - sint enim et per nos licet quicumque esse creduntur -
sint unius sententiae vel unius debeant esse naturae, generis et
qualitatis unius, non omnibus omnes hostiis sed quibusdam quidam sacrorum
mulceantur e legibus?
2. Quae
est enim causa, requiram ut eadem rursus, ut ille tauris deus, haedis alius
honoretur aut ovibus, hic lactentibus porculis, alter intonsis agnis, hic
virginibus bubulis, capris ille cornutis, hic sterilibus vacculis, at ille
incientibus scrofis, hic albentibus, ille taetris, alter feminei generis, alter
vero animantibus masculinis?
3. Si
enim honoris et reverentiae causa mactantur dis hostiae, quid refert aut
interest, cuius animalis e capite luatur hoc debitum, cuius ira offensioque
ponatur? An numquid alterius alteri minus gratior et iucundior sanguis
est, alteri vero alterius voluptatem infundit et gaudium? Aut, ut fieri
moris est, observationis alicuius et religionis metu ille caprina abstinet se
carne, porcinum alius execratur attactum, huic ovilla fetulenta sunt viscera,
ac ne stomachum fatiget invalidum, hic bubulam duritiem vitat et lactentium
lenitatem, quo digerat expeditius, sumit?
|