Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER VII
    • Capp. XIX-XXI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIX-XXI

XIX.

1. "Sed erras, inquit, et laberis: nam dis feminis feminas, mares maribus hostias immolare abstrusa et interior ratio est vulgique a cognitione dimota". - Non inquiro, non exigo, quid sacrorum praecipiant vel quid contineant leges; sed si vicerit ratio atque obtinuerit veritas, differentiam generum nullam in diis esse neque ullis sexibus eos esse discretos, nonne solvi necesse est [nonne] rationes has omnes et stultissimis creditas opinationibus comprobari, inveniri?

2.Sapientium virorum non advocabo sententias, qui risum nequeunt continere, cum discrimina sexuum diis audiunt immortalibus attributa: unoquoque ab hominum quaero, an ipse apud se credat sibique ipse persuadeat, distinctum esse deorum genus, mares ac feminas hos esse et ad generandos fetus convenientium membrorum dispositione formatos?

3. Sed si sexibus sexus pares, id est feminas feminis, mares autem hostias dis maribus immolari sacrificiorum iura praescribunt: quae in coloribus ratio est, ut merito his albas, illis atras conveniat nigerrimasque mactari?

4. "Quia superis diis, inquit, atque ominum dexteritate pollentibus color laetus acceptus est ac felix hilaritate candoris, at vero diis laevis sedesque habitantibus inferas color furvus est gratior et tristibus suffectus e fucis".

5. - Sed si rursus optinuerit ratio, inferorum penitus cassum esse nomen et vacuum neque ulla sub terris regna esse domiciliaque Plutonia opinionem necesse est id quoque frustrari quam super atris pecudibus habetis divisque subterreis.

6. Quodsi inferi nulli sunt, deos etiam Manium necesse est esse nullos. Fieri enim qui potest, ut cum loca sint nulla, eorum quae non sunt ulli perhibeantur esse cultores?

XX.

1. Sed adsentiamur, ut vultis, et esse inferos et esse Manes et habitare nescio quos in his deos ominibus minus faustos et tristioribus praepositos rebus. Et quae causa, quae ratio est, ut atrae his hostiae nigerrimique admoveantur coloris?

2. "Quia nigra nigris conveniunt et tristia consimilibus grata sunt". - Quid ergo? non videtis, ut vobiscum et nos stolide similiter que ludamus, albas esse hostiarum carnes ossa dentes pinguitias omenta cum cerebris mollesque in ossilaus medullas?

3. "Sed vellera nigra sunt nigraeque animantium saetae". - Solas ergo immolate diis lanas vulsasque ex hostiis saetulas, relinquite infelicissimas pecudes spoliatas licet ac tonsas caeli animam ducere et pastibus innocentissimas incubare.

4. Quodsi grata numinibus inferis ea quae sunt nigra furvique existimatis coloris, cur non omnia cetera, quae illorum inferre sacrificiis moris est, sint nigra et fumigata taetreque ut colorata curatis?

5. Inficite thura, si dantur, salsas fruges atque universa libamina; lacti oleo sanguini, hic ponat ut purpureum colorem, illa ab ut sint lurida, fuliginem infundite cum favillis. Quod si vobis religio nulla est alba quaedam inferre et suos retinentia candores, ipsi vestras religiones rationesque dissolvitis, cum sacrorum in opere nihil unum perpetuumque servatis.

XXI.

1. Sed et illud hoc loco consentaneum est ex vobis addiscere. Si caper caedatur Iovi, quem patri sollemne est Libero Mercurioque mactari, aut bos si sterilis Unxiae, quam Proserpinae tribui Tusco ritu atque observatione praecipitur, quid facinoris in hoc erit, quid malorum scelerisve contractum, cum nihil intersit obsequii, cuius animalis e capite honorarium istud debitum compleatur?

2. "Confundi haec, inquit, fas non est nec piaculi parvi est officia rituum procurationemque miscere". - Causam, oro, edissere.

3. "Quia generis certi hostias certis ius est consecrare numinibus certaque et supplicamenta praestari". - Et quae iterum causa est, ut generis certi hostias certis ius sit consecrare numinibus certaque et supplicamenta praestari? Et hoc enim ius ipsum debet habere suam causam certisque ab rationibus exoriri, duci.

4. Antiquitatem consuetudinemque dicturus es? - Hominum mihi scita pronuntias et caeci animalis inventa: ego autem, cum postulo causam mihi depromi, audire desidero aut caelo aliquid lapsum aut quod magis res poscit, quid adplicitum Iuppiter ad tauri habeat sanguinem, ut ei debeat immolari, non debeat Mercurio, Libero?

5. Aut natura quae capri est, ut his rursus adcommoda, Iovialibus conveniens sacrificiis non sit?

6. Animalium facta est inter deos divisio? transactionis alicuius pactione convenit, ut ille contineret ab huius se hostia, hic ut usurpare desineret alieni sanguinis iura?

7. An ut zelotypi pusiones communicare gustatum suarum pecudum nolunt, aut ut gentibus fieri moris diversissimi fama est, quae habentur his esui, aliarum eadem reiciuntur a victibus?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License