Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. VII-IX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. VII-IX

VII.

1. ''Sed si per vos, inquiunt, nihil rebus incommodatur humanis, unde sunt haec mala, quibus urgetur et premitur iamdudum miseranda mortalitas?'

2. - Sententiam me poscis huic necessariam nihil causae. Neque enim praesens atque in manibus posita disceptatio in id sumpta est a me ut ostenderem vel probarem quibus unaquaeque res causis et rationibus fieret, sed ut maledicta criminis tanti procul esse ab nobis ostenderem.

3. Quod si praesto, si facto et argumentis insignibus rei veritas explicatur, unde sint haec mala vel ex quibus profluant fontibus principiisque non curo.

VIII.

1. Ac ne tamen omnino quid de rebus huiusmodi sentiam nihil videar interrogatus expromere, possum dicere:

2. quid enim, si prima materies quae in rerum quattuor elementa digesta est, miseriarum omnium causas suis continet in rationibus involutas?

3. quid si siderum motus certis signis, partibus, temporibus, lineis, pariunt haec mala et subiectis adferunt variorum discriminum necessitates?

4. quid si statis temporibus rerum vicissitudines fiunt atque ut in maritimis aestibus modo secundae res adfluunt, modo rursus refluunt malis reciprocantibus prospera?

5. quid si materiae faex ista, quam sub nostris calcamus ingressibus, hanc habet sibi legem datam, ut expiret nocentissimos halitus, quibus corruptus aer iste et corporibus labem ferat et negotia infirmet humana?

6. quid si - quod proximum vero est - quicquid nobis videtur adversum, mundo ipsi non est malum omniaque quae fiunt nostris commoditatibus statuentes, opinionibus inprobis criminamur eventa naturae?

7. Plato2 ille sublimis apex philosophorum et columen, saeva illa diluvia et conflagrationes mundi purgationem terrarum suis esse in commentariis prodidit, nec vir prudens extimuit humani generis subversionem, cladem, ruinas, interitus, funera, rerum innovationem vocare et [in] iuventutem his quandam redintegratis viribus comparari.

IX.

1. ''Non pluit, inquit, caelum et frumentorum inopia nescio qua laboramus''. - Quid enim inservire elementa tuis necessitatibus postulas atque, ut vivere mollius et delicatius tu possis, obsequia temporum tuis debent commoditatibus se dare?

2. Quid enim si hoc pacto navigationis cupidissimus conqueratur ventos iamdiu non esse et caeli conquievisse flaturas? numquid ideo dicendum est, perniciosam esse tranquillitatem illam mundi, quia vectoribus impediat vota?

3. Quid si sole aliquis torrere se suetus et adquirere corpori siccitatem ratione consimili conqueratur frequentissimis nubilis iucunditatem serenitatis ablatam? numquid ideo dicenda sunt nubila inimica obductione pendere, quia libidini non permittitur otiose rutilare se flammis et causas potionibus praeparare?

4. Eventa haec omnia quae fiunt et accidunt mole sub hac mundi commodulis non sunt nostris sed ipsius pendenda sunt rationibus ordinibusque naturae.




2 Plat. Tim. 22d.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License