1. Si
enim quaecumque ab hominibus fiunt maximeque in re sacra debent habere suas
causas nec sine ratione est quicquam in negotiis omnibus atque in omni
administratione faciendum: edissertate nobis et dicite, quae sit causa, quae
ratio, ut haec etiam diis dentur sacrisque adoleantur altaribus.
2. In
hoc enim diutius loco huic causae vel maxime necessario inmoramur insistimus
inhaeremus, cupientes addiscere, quid cum pultibus deo sit, quid cum libis,
quid diversis cum fartibus, confectionis iure ex multiplici atque inpensarum
varietate conditis.
3.
Opiparis numina cenis adficiuntur aut prandiis, ut innumeras conveniat
excogitare his dapes? aversionibus stomachorum laborant et ad expellenda
fastidia saporum varietas quaeritur, ut modo his assa, modo cruda ponantur,
semicocta et modo semicruda?.
4. Quod
si omnes has partes quas 'praesicias' dicitis accipere dii amant suntque illis
gratae vel voluptatis alicuius vel dulcedinis sensu, quid intercedit, quid
prohibet, ut non semel haec omnia totis cum animantibus inferatis?
5. Quae
causa, quae ratio est, ut 'caro strebula' separatim, ruma, cauda, et 'plasea'
separatim, hirae solae omentumque solum 'augmentorum' adiciantur in causama
Pulmentorum varietatibus adficiuntur dii caelites, ut fieri mos est post
cenarum ditium et locupletium saginas, frustilla haec parvula pro suavibus
mateolis sumunt, non quibus famem sedent sed ut palati admoneant otium seque
ipsos pleni <ad> adpetitum voracitatis instigent?
6. O
deorum magnitudo mirabilis, o nullis hominum comprehensa, nullis intellecta
naturis, siquidem ut prosint testiculis pecudum redimuntur et rumis neque prius
iras atque animos ponunt nisi sibi adoleri paratas conspexerint 'nenias
offasque' reddi 'penitas'.
1.
Sequitur, ut de thure deque mero aliquid sine ulla nimietate dicamus. Copulata
enim et mixta sunt caerimoniarum et haec genera cultumque adhibentur in
plurimum.
2. Ac
primum illud a vobis isto ipso quaerimus percontamurque de thure, unde aut quo
tempore nosse illud aut scire potueritis, ut merito existimetis aut esse diis
dandum aut eorum acceptissimum voluntati.
3. Novella enim
propemodum res est neque annorum inexplicabilis series, ex quo eius notitia
profluait in has partes et delubris meruit interesse divinis.
4. Nam neque
temporibus, quemadmodum creditur et perhibetur, heroicis quidnam esset thus
scitum est, scriptoribus ut comprobatur a priscis, quorum in libris posita nulla
eius mentio repperitur, neque genetrix et mater superstitionis Etruria
opinionem eius novit aut famam, sacellorum ut indicant ritus, neque
quadringentis annis quibus Albana res viguit in usum cuiquam venit, sacra cum
res fieret, neque ipse Romulus aut religionibus artifex in comminiscendis Numa
aut esse scivit aut nasci, ut pium far monstrat, quo peragi mos fuit
sacrificiorum sollemnium munia.
5. Unde igitur coepta
est usurpatio eius adsumi, aut in antiquam et veterem consuetudinem quaenam
inruit novitas, ut quod tempestatibus tantis necessarium non fuit locum sumeret
in caerimoniis primum?
6. Nam <si> sine
thure religionis officium claudicat necessariaque vis eius est quae propitios
faciat mitesque hominibus caelites, peccatum est ab antiquis, quinimmo piaculis
plena vita omnis illorum fuit, qui quod maxime conveniens deorum fuerat
voluptati per incuriam neclexere libare.
7. Sin autem
temporibus priscis neque homines neque dii huius thuris expetivere materiam,
conprobatur et hodie frustra illud inaniterque praestari, quod neque antiquitas
necessarium credidit et sine ullis novitas rationibus appetivit.
1.
Denique ut illam semper regulam definitionemque tenebamus, qua demonstratum et
fixum est, quicquid fiat ab homine, habere oportere suas causas, et in ista
quoque retinebimus parte, ut requiramus ex vobis quae sit causa, quae ratio, ut
ante ipsa numinum signa thura iniciantur altaribus et ea eorum incendio
familiaria fieri existimentur et mitia.
2. Quid
ex huiusmodi facto adquiritur his rei aut eorum ad animos quid accedit, ut merito
iudicemus recte ista dependi et non frustra atque inaniter concremari?
3. Ut
enim vos debetis ostendere, cur thura diis detis, sic et deos sequitur ut
debeatis expromere habere aliquam causam, cur ea non respuant, quinimmo cur ea
tam familiariter concupiscant.
4.
"Honoramus, inquiet aliquis fortasse, his deos". - Sed nos non
vestrum, sed numinum requirimus sensum, nec quid fiat a vobis, sed pendatur ab
his quanti quod in praemium datur favoris interrogamus.
5. Sed
tamen, o pietas! Quantus iste
est honor aut qualis, qui ea ligni sudore conficitur et resina ea arboris
conparatur? Nam ne forte ignoretis, quid aut unde sit thus istud: viscum est ea
corticibus profluens ita ut ea amygdalo, ceraso, lacrimabili destillatione
coalescens.
6. Hocine ergo superas
honorat et auctificat dignitates, aut, offensa si aliquando contracta est,
thuris vapore dissolvitur et temperata indignatione sopitur? Quid ergo
cessatis cuiuslibet arboris viscum sine ulla passim differitate comburere? Nam
si honorantur hoc numina nec indigne sustinent Panchaicas sibi ardere
resinulas, quid interest unde fumus altaribus conficiatur in sanctis vel ea
visci quo genere nubes suffitionis exaestuent?
|